Index Generalis 1 - Experientiae Spiritualis # 1

By ემანუელ შვედენბორგი
  
/ 1024  
  

1. Abdomen. [I:1]

[%2] Spiritus Lunae pauci loquuntur ut ingens multitudo tonans, ostensum quod ita loquerentur, et quod egurgitarent loquelam ex abdomine. Ostensum quod constituant cartilaginem Xiphoiden, quae est fulcrum costarum, et musculorum, etiam omnium abdominis, n. 3241 ad 3245, vide #532 Luna. Quod respiratio secundum statum Ecclesiae recesserit ab umbilico versus abdominis regionem, sic ut parum respirationis apperceptum supra, ita deorsum magis, tandem dum nulla pectoris; quae mutationes erant respirationis internae, n. 3324, vide #275 Ecclesia. Pontifices, dum sedent in consistorio, cum alius dicit, quod approbandum, quia non ex semet, sentiunt aliquid repens et se volvens in abdomine, quod mihi communicatum, praeter plura, n. 3662, vide #725 Pontifex. Anxietas dolosissimorum supra caput sentita in #-in-# abdominis regione dolorifice, n. 3997, vide #264 Dolus.

  
/ 1024