Colloquia cum Angelis #1

By Emanuel Swedenborg
/ 17  
  

1. COLLOQUIA CUM ANGELIS

Quod unum malum in se infinitas concupiscentias, interiores et exteriores, 1 contineat, de quibus homo nihil scit.

- Quod omnes illae removeantur a Domino, dum homo spectat ad Dominum, et malum fugit sicut a se.

- Illustratio per exempla apud hominem varia, ut de ventriculo, renibus, membris generationi dicatis.

- Quod non opus sit ut homo de illis sciat.

- Quod malum appareat homini sicut unum, et quod tamen illi insint omnes concupiscentiae, interiores et exteriores, ita successive, sed quod in malo illo insint in ordine simultaneo. Hoc etiam illustretur.

- Quod homo non purificetur per fugere malum solum propter civiles et morales causas; quia purificatur solum quoad externa, 2 non quoad interna.

- Quod sic nemo purificetur per hodiernam fidem, 3 quae ponit opera solum civilia, moralia, et politica.

V:

1. contineat in Tafel's edition; omitted in Autograph Nordenskjold
2. non quoad interna Autograph N; non autem quoad interna N (correction) in Tafel's edition
3. quae ponit in the Manuscript; qui parit N; quae parit in Tafel's edition

/ 17