De Charitate #1

By Emanuel Swedenborg

Studere hoc loco

  
/ 215  
  

1. I. QUOD PRIMUM CHARITATIS SIT SPECTARE AD DOMINUM, ET FUGERE MALA QUIA SUNT PECCATA, QUOD FIT PER PAENITENTIAM.

Exponendum in hoc ordine:--

(i.) Quod quantum quis non fugit mala quia peccata sunt, tantum maneat in illis.

(ii.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit.

(iii.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et poenitentiam ab illis agere.

(iv.) Quod bonum ante poenitentiam sit bonum spurium; similiter charitas, quia bonum est charitatis.

(v.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala quia peccata sunt.

  
/ 215