De Cultu et Amore Dei #1

By Emanuel Swedenborg
  
/ 131  
  

1. Introductio.

CUM solus quondam in Luco urbano, cogitationum turbas discutiendi gratiâ, obambularem, ac viderem viduari foliis arbores, & caducas circumvolitare frondes, Autumnus enim tunc devehebat Annum, & Aestatis decoramenta decutiebat, ex tristi serius factus sum, quia recordabar amaenitatum, quas Nemoretum illud a suo Vere, ad hanc usque temporis versuram, communes habuit, & in meum quoque animum toties effudit: at visâ hâc alterâ scenâ, caepi Temporum vices volvere; & subiit, annon omnia, quae sunt Temporis, similes etiam vices percurrant; scilicet, non solum Sylvae, sed quoque Vitae nostrae, ac Aetates; nam consimiliter illas a Vere & flore quodam auspicatas, exactâ Aestate, in suam Senectam, Autumni imaginem, proclives labi, cernimus. Nec solum Aetates, sed etiam Saecula aut Aeva, id est, Communes Societatum Vitas, quae ab infantiâ, integritate & innocentiâ, olim Aureae & Argenteae, dictae sunt; & nunc ultimas seu Ferreas ad ostium affore, brevi in ferruginem aut argillae pulverem dilapsuras, creditur.

  
/ 131