De Divino Amore #1

By Emanuel Swedenborg
  
/ 21  
  

1. I. (QUOD IN MUNDO PARUM COMPREHENDATUR QUID AMOR, CUM TAMEN EST IPSA VITA HOMINIS.)

Quod in mundo parum comprehendatur quid amor, cum tamen est ipsa vita hominis, patet a communi ore dicente, "Quid amor?" Causa quod non sciatur, est quia non apparet coram intellectu, ac intellectus est receptaculum lucis caeli; et quod in illam lucem venit, hoc apparet interius, scit enim homo quid cogitat; quare etiam homo dicit quod hoc aut illud sibi sit in luce intellectus sui, tum quod hoc videat quod ita sit, et quoque orat ut a Deo illustretur ac illuminetur. Est etiam lux spiritualis, cui lux naturalis correspondet, ex qua de intellectu suo dicit quod videat, et ex qua sapiens orat a Deo illustrari ac illuminari, hoc est, intelligere. Cum itaque intellectus per cogitationem se sistit videndum, et non amor, ideo homo non aliquam ideam de amore potest habere. Cum tamen amor est ipsa anima seu vita cogitationis, cogitatio, si aufertur ei amor, frigescit et emoritur, sicut flos si ei aufertur calor; amor enim accendit, vivificat et animat cogitationem. Intende animum et meditare tecum, num poteris cogitare absque aliqua affectione, quae est amoris, et deprehendes in te quod non possis. Inde patet quod amor sit vita intellectus et inde cogitationis; et quod est vita intellectus et inde cogitationis, hoc quoque est vita totius hominis; est enim vita omnium sensuum, et vita omnium motuum, ita est vita organorum per quae sensus et motus existunt; quod etiam sit vita reliquorum viscerum, in sequentibus videbitur.

[2.] Quod nesciatur quid amor, est etiam causa, quia amor hominis est vita universalis. Per vitam universalem intelligitur vita in singularissimis; nam ex his dicitur universale, sicut ex partibus commune. Illud quod ita universale est, hoc non percipitur aliter quam sicut unum; ac unum absque perceptione singulari singularium est obscurum ; comparari potest cum luce candidissima quae oculum occaecat. Tale quoque est Divinum universale in singularissimis mundi; quare etiam illud coram homine ita obscurum est ut non coram aperto oculo appareat, sed solum coram occluso; est enim omne mundi Divini amoris ac Divinae sapientiae opus, ac sapientia in singularissimis ejus est Divina lux candidissima quae occaecat, ut dictum est.

  
/ 21