Vera Christiana Religio #1

By Emanuel Swedenborg

Studere hoc loco

  
/ 853  
  

1. VERA CHRISTIAN RELIGIO, CONTINENS UNIVERSAM THEOLOGIAM NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE FIDES NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE.

Fides in forma universali et singulari praemittitur, ut sit sicut Facies ante Opus, quod sequitur; ac ut sit sicut Porta, per quam fit ingressus in Templum; utque sit Summarium, in quo singula quae sequuntur, suo modo continentur. Dicitur Fides Novi Coeli et Novae Ecclesiae, quia Coelum ubi sunt Angeli, et Ecclesia in qua Homines, unum agunt sicut Internum et Externum apud hominem; inde est quod homo Ecclesiae, qui in bono amoris ex veris fidei est, ac in veris fidei ex bono amoris, sit quoad interiora mentis suae Angelus coeli, quare etiam post mortem in Coelum venit, et ibi fruitur felicitate secundum statum conjunctionis illorum. Sciendum est, quod in Novo Coelo, quod hodie a Domino instauratur, sit haec Fides, facies, porta et summarium ejus.

  
/ 853