from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Continuatio de Ultimo Judicio #1

Studere hoc loco

/ 90  
  

1. CONTINUATIO DE ULTIMO JUDICIO.

(I.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM PERACTUM SIT.

In priori opusculo De Ultimo Judicio actum est de his: Quod Interitus Mundi non intellectus sit per diem Ultimi Judicii (1-5):

Quod Procreationes Generis Humani non cessaturae sint (6-13):

Quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere (14-22):

Quod omnes, quotcunque nati sunt homines a principio creationis, et defuncti, sint in Caelo vel in Inferno (23-27):

Quod Ultimum Judicium futurum sit ubi omnes simul sunt, ita in Mundo spirituali et non in Terris (28-32):

Quod Ultimum Judicium existat, quando Finis Ecclesiae est; et quod Finis Ecclesiae sit, quando non Fides quia non Charitas (33-39):

Quod omnia, quae in Apocalypsi praedicta sunt, hodie impleta sint (40-44):

Quod Ultimum Judicium peractum sit (45-52):

De Babylonia et ejus destructione (53-64):

De priori Caelo et ejus abolitione (65-72):

De statu Mundi et Ecclesiae posthac (73-74).

/ 90  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Ultimo Judicio #45

Studere hoc loco

  
/ 74  
  

45. (VIII.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM PERACTUM SIT.

Supra in suo articulo ostensum est quod ultimum judicium non existat in terris, sed in mundo spirituali, ubi omnes a principio creationis simul sunt; et quia ita est, non potest ad cognitionem ullius hominis venire, quum ultimum judicium peractum est, quisque enim exspectat id in terris, et simul tunc omnium mutationem in caelo quod coram oculis, et in terris, cumque humano genere ibi. Ne itaque homo ecclesiae in tali fide, ex ignorantia vivat, et illi, qui de ultimo judicio cogitant, praestolentur illud in perpetuum, unde tandem peritura sit fides de illis quae in sensu litterae Verbi de illo dicta sunt, et ne forte ideo plures recessuri sint a fide de Verbo, datum est mihi oculis meis videre quod ultimum judicium nunc peractum sit, et quod mali conjecti sint in inferna, ac boni elevati in caelum, et sic quod omnia in ordinem redacta sint, et inde restitutum aequilibrium spirituale, quod est inter bonum et malum, seu inter caelum et infernum. Quomodo ultimum judicium peractum est, datum est mihi videre a principio ad finem; tum quoque quomodo Babylonia destructa est, ut et quomodo illi, qui intelliguntur per "draconem," conjecti sunt in abyssum; tum etiam quomodo formatum est novum caelum, et instaurata est nova ecclesia in caelis, quae intelligitur per "Novam Hierosolymam." Haec omnia data mihi sunt oculis meis videre, ob finem ut possim testari. Ultimum hoc judicium inchoatum est in principio anni praecedentis 1757, et in fine illius anni plene peractum est.

  
/ 74