from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Amore Conjugiali #0

Studere hoc loco

/ 535  
  

COMMUNIS INDEX. 1

I. De Gaudiis Caeli, Et De Nuptiis Ibi (n.1-26).

II. De Conjugiis In Caelo (n. 27-41).

(i.) Quod homo vivat homo post mortem (n. 28-31).

(ii.) Quod tunc masculus sit masculus, et femina sit femina (n. 32, 33).

(iii.) Quod suus amor apud unumquemvis post mortem maneat (n. 34-36).

(iv.) Quod principaliter amor sexus; et apud illos qui in caelum veniunt, qui sunt qui spirituales in terris fiunt, amor conjugialis (n. 37, 38).

(v.) Haec plene confirmata per autopsiam (n. 39).

(vi.) Consequenter quod conjugia sint in caelo (n. 40).

(vii.) Quod spirituales nuptiae intelligantur per Domini verba, quod post resurrectionem non dentur nuptui (n. 41).

III. De Statu Conjugum Post Mortem (n. 45-54).

(i.) Quod amor sexus maneat apud omnem hominem post mortem, qualis ille interius, hoc est, in interiore ejus voluntate et cogitatione fuerat in mundo (n. 46, 47 primo).

(ii.) Quod amor conjugialis similiter maneat, qualis ille interius, hoc est, in interiore voluntate et cogitatione apud hominem fuerat in mundo (n. 48 primo).

(iii.) Quod duo conjuges ut plurimum post mortem conveniant, se agnoscant, consocient, et per aliquod tempus vivant simul; quod fit in primo statu, ita dum in externis sunt sicut in mundo (n. 47 secundo).

(iv.) Sed quod successive, sicut exuunt externa, ac intrant in interna sua, percipiant quali amore et inclinatione inter se ad se mutuo fuerant, et inde num possint una vivere, vel non (n. 48 secundo).

(v.) Quod si possunt una vivere, maneant conjuges; at si non possunt, se separent, quandoque vir ab uxore, quandoque uxor a viro, et quandoque se uterque ab invicem (n. 49).

(vi.) Quod tunc detur viro uxor conveniens, ac feminae maritus similiter (n. 50).

(vii.) Quod conjuges inter se fruantur consortiis similibus, quibus in mundo, sed jucundioribus et beatioribus; verum absque prolificatione, pro qua seu loco ejus est illis prolificatio spiritualis, quae est amoris et sapientiae (n. 51, 52).

(viii.) Quod ita fiat illis, qui veniunt in caelum ; aliter vero illis qui in infernum (n. 53, 54).

IV. De Amore Vere Conjugiali (n. 57-73).

(i.) Quod detur amor vere conjugialis, qui hodie tam rarus est, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit (n. 58, 59).

(ii.) Quod illius amoris origo sit ex conjugio boni et veri (n. 60, 61).

(iii.) Quod illius amoris correspondentia sit cum conjugio Domini et Ecclesiae (n. 62, 63).

(iv.) Quod ille amor ex sua origine, et ex sua correspondentia spectatus, sit caelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui a Domino est apud angelos caeli et apud homines ecclesiae (n. 64).

(v.) Quod etiam sit amor fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium, et inde naturalium (n. 65-67).

(vi.) Quodque in illum amorem collata sint omnia gaudia et omnes deliciae a primis ad ultima (n. 68, 69).

(vii.) Sed quod non alii in illum amorem veniant, et in illo esse possint, quam qui adeunt Dominum, ac vera ecclesiae amant, et bona ejus faciunt (n. 70-72).

(viii.) Quod hic amor fuerit amor amorum apud antiquos, qui in saeculo aureo, argenteo, et cupreo vixerunt (n. 73).

V. De Origine Amoris Conjugialis Ex Conjugio Boni Et Veri (n. 83-102).

(i.) Quod bonum et verum sint universalia creationis, et inde in omnibus creatis; sed quod in subjectis creatis sint secundum cujusvis formam (n. 84-86).

(ii.) Quod non detur bonum solitarium, nec verum solitarium sed quod ubivis conjuncta sint (n. 87).

(iii.) Quod detur verum boni, et ex hoc bonum veri, seu verum ex bono, ac bonum ex illo vero; et quod duobus illis a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum (n. 88, 89).

(iv.) Quod in subjectis regni animalis verum boni seu verum ex bono sit masculinum, et quod ex illo bonum veri seu bonum ex illo vero sit femininum (n. 90, 91).

(v.) Quod ex influxu boni et veri a Domino sit amor sexus, et quod sit amor conjugialis (n. 92, 93).

(vi.) Quod amor sexus sit externi seu naturalis hominis, et quod inde hic sit communis omni animali (n. 94).

(vii.) Sed quod amor conjugialis sit interni seu spiritualis hominis (n. 95, 96).

(viii.) Quod apud hominem amor conjugialis sit in amore sexus, sicut gemma in matrice (n. 97).

(ix.) Quod amor sexus apud hominem non sit origo amoris conjugialis, sed quod sit primum ejus, ita sicut est externum naturale, cui implantatur internum spirituale (n. 98).

(x.) Quod dum amor conjugialis implantatus est, amor sexus invertat se, et fiat amor sexus castus (n. 99).

(xi.) Quod mas et femina creati sint, ut sint ipsa forma conjugii boni et veri (n. 100).

(xii.) Quod duo conjuges sint illa forma in intimis suis, et inde in sequentibus ex illis, sicut interiora mentis illorum aperta sunt (n. 101, 102).

VI. De Conjugio Domini Et Ecclesiae, Et De Ejus Correspondentia (n. 116-131).

(i.) Quod Dominus in Verbo dicatur "Sponsus" et "Maritus," et quod Ecclesia "Sponsa" et "Uxor;" et quod conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur "conjugium" (n. 117).

(ii.) Tum quod Dominus dicatur "Pater" et Ecclesia "Mater" (n. 118, 119).

(iii.) Quod proles ex Domino ut "Marito" et "Patre," et ex Ecclesia ut "Uxore" et "Matre," sint omnes spirituales, et in Verbi sensu spirituali intelligantur per "filios" et "filias," "generos" et "nurus," et per alia nomina quae sunt generationis (n. 120).

(iv.) Quod proles spirituales, quae nascuntur ex conjugio Domini cum Ecclesia, sint vera, ex quibus intellectus, perceptio, et inde cogitatio; et quod sint bona, ex quibus amor, charitas, et affectio (n. 121).

(v.) Quod ex conjugio boni et veri, quod procedit a Domino, et influit, homo recipiat verum, et Dominus huic conjungat bonum, et quod sic ecclesia formetur a Domino apud hominem (n. 122, 123).

(vi.) Quod maritus non repraesentet Dominum et uxor ecclesiam, quia ambo simul, maritus et ejus uxor, faciunt ecclesiam (n. 125).

(vii.) Quod ideo non sit correspondentia mariti cum Domino et uxoris cum ecclesia in conjugiis angelorum in caelis et hominum in terris (n. 126).

(viii.) Sed quod sit correspondentia cum amore conjugiali, seminatione, prolificatione, amore infantum, et cum similibus quae in conjugiis, et ex illis sunt (n. 127).

(ix.) Quod Verbum sit medium conjunctionis, quia illud est a Domino, et sic Dominus (n. 128).

(x.) Quod ecclesia sit a Domino, et apud illos qui adeunt Ipsum, et vivunt secundum praecepta Ipsius (n. 129).

(xi.) Quod amor conjugialis sit secundum statum ecclesiae, quia secundum statum sapientiae, apud hominem (n. 130).

(xii.) Et quia ecclesia est a Domino, quod etiam amor conjugialis sit ab Ipso (n. 131).

VII. De Casto Et Non Casto (n. 138-156).

(i.) Quod castum et non castum praedicentur de conjugiis, et de talibus quae conjugii sunt (n. 139, 140).

(ii.) Quod castum modo praedicetur de conjugiis monogamicis, seu unius viri cum una uxore (n. 141).

(iii.) Quod conjugiale Christianum solummodo detur castum (n. 142).

(iv.) Quod amor vere conjugialis sit ipsa castitas (n. 143).

(v.) Quod omnes deliciae amoris vere conjugialis, etiam ultimae, sint castae (n. 144).

(vi.) Quod amor conjugialis apud illos qui a Domino fiunt spirituales, plus et plus purificetur, et fiat castus (n. 145, 146).

(vii.) Quod castitas existat per totalem abdicationem scortationum ex religione (n. 147-149).

(viii.) Quod castitas non praedicari possit de infantibus, nec de pueris et puellis, neque de adolescentibus et virginibus, antequam apud se sentiunt amorem sexus (n. 150).

(ix.) Quod castitas non praedicari possit de eunuchis natis, nec de eunuchis factis (n. 151 primo).

(x.) Quod castitas nec praedicari possit de illis, qui non credunt adulteria esse mala religionis; et adhuc minus de illis, qui non credunt adulteria esse damna societatis (n. 152 primo).

(xi.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent (n. 153 primo).

(xii.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui credunt conjugia esse incasta (n. 154 primo).

(xiii.) Quod castitas non praedicari possit de illis, qui abdicaverunt conjugia, vovendo perpetuum caelibatum, nisi in illis sit et permaneat amor vitae vere conjugialis (n. 155 primo).

(xiv.) Quod status conjugii praeferendus sit statui caelibatus (n. 156 primo).

VIII. De Conjunctione Animarum Et Mentium Per Conjugium; Quae Intelligitur per Domini verba, quod non amplius sint duo, sed una caro (n. 156 secundo - 181).

(i.) Quod a creatione insita sit utrique sexui facultas et inclinatio, ut possint et velint conjungi sicut in unum (n. 157).

(ii.) Quod amor conjugialis conjungat duas animas et inde mentes in unum (n. 158).

(iii.) Quod voluntas uxoris se conjungat cum intellectu viri, et inde intellectus viri cum voluntate uxoris (n. 159).

(iv.) Quod inclinatio ad uniendum sibi virum sit constans et perpetua apud uxorem, sed inconstans et alterna apud virum (n. 160).

(v.) Quod conjunctio inspiretur viro ab uxore secundum ejus amorem, et recipiatur a viro secundum ejus sapientiam (n. 161).

(vi.) Quod conjunctio illa fiat a primis diebus conjugii successive; et quod apud illos qui in amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum (n. 162).

(vii.) Quod conjunctio uxoris cum sapientia rationali mariti fiat ab intra, sed cum sapientia morali ejus ab extra (n. 163-165).

(viii.) Quod propter conjunctionem illam ut finem, uxori sit data perceptio affectionum mariti, et quoque summa prudentia moderandi illas (n. 166).

(ix.) Quod uxores hanc perceptionem apud se recondant, et a maritis abscondant, propter causas quae sunt necessitates, ut conjugialis amor, amicitia et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis, et felicitas vitae, constabiliantur (n. 167).

(x.) Quod perceptio haec sit sapientia uxoris; et quod haec non dabilis sit apud virum, nec quod sapientia rationalis viri dabilis sit apud uxorem (n. 168).

(xi.) Quod uxor jugiter cogitet de inclinatione viri ad se, animo conjungendi sibi illum (n. 169).

(xii.) Quod uxor conjungat se viro per applicationes ad ejus voluntatis desideria (n. 170).

(xiii.) Quod uxor conjungatur viro suo per sphaeram vitae exeuntem ex amore ejus (n. 171).

(xiv.) Quod uxor conjungatur marito per appropriationem virium virtutis ejus; sed quod hoc fiat secundum amorem mutuum spiritualem illorum (n. 172).

(xv.) Quod sic uxor imaginem sui mariti recipiat in se, et inde percipiat, videat, et sentiat ejus affectiones (n. 173).

(xvi.) Quod sint officia propria viri, et officia propria uxoris; et quod uxor non possit intrare in officia propria viri, nec vir in officia propria uxoris, et illis rite fungi (n. 174, 175).

(xvii.) Quod officia illa secundum mutuum auxilium etiam conjungant duos in unum; et simul faciant unam domum (n. 176).

(xviii.) Quod conjuges secundum conjunctiones supradictas fiant unus homo plus et plus (n. 177).

(xix.) Quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, sentiant se unitum hominem, et sicut unam carnem (n. 178).

(xx.) Quod amor vere conjugialis in se spectatus, sit unio animarum, conjunctio mentium, nisus ad conjunctionem in pectoribus, et inde in corpore (n. 179).

(xxi.) Quod status hujus amoris sint innocentia, pax, tranquillitas, amicitia intima, confidentia plena, desiderium cordis mutuum faciendi alteri omne bonum; et ex omnibus illis beatitudo, faustitas, jucunditas, voluptas, et ex harum fruitione aeterna caelestis felicitas (n. 180).

(xxii.) Quod haec nullatenus possint dari, nisi in conjugio unius viri cum una uxore (n. 181).

IX. De Mutatione Status Vitae Apud Viros Et Apud Feminas Per Conjugium (n. 184-206).

(i.) Quod status vitae hominis ab infantia usque ad finem vitae, et postea in aeternum, continue mutetur (n. 185).

(ii.) Quod similiter forma interna hominis, quae est spiritus ejus (n. 186).

(iii.) Quod hae mutationes aliae sint apud viros, aliae apud feminas, quoniam viri a creatione sunt formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, feminae formae amoris illarum apud viros (n. 187).

(iv.) Quod apud viros sit elevatio mentis in superiorem lucem, et quod apud feminas sit elevatio mentis in superiorem calorem; et quod femina sentiat delicias sui caloris in luce viri (n. 188, 189).

(v.) Quod status vitae alii sint viris et feminis ante conjugium, et alii post conjugium (n. 190).

(vi.) Quod status vitae post conjugium apud conjuges mutentur et succedant secundum conjunctiones mentium illorum per amorem conjugialem (n. 191).

(vii.) Quod conjugia etiam inducant animabus et mentibus alias formas (n. 192).

(viii.) Quod femina actualiter formetur in uxorem secundum descriptionem in Libro Creationis (n. 193).

(ix.) Quod formatio illa fiat ab uxore modis arcanis, et quod hoc intelligatur per quod femina creata sit dormiente viro (n. 194).

(x.) Quod formatio illa ab uxore fiat per conjunctionem suae voluntatis cum interna viri (n. 195).

(xi.) Propter finem, ut utriusque voluntas fiat una, et sic ambo unus homo (n. 196).

(xii.) Quod formatio illa fiat per appropriationem affectionum mariti (n. 197).

(xiii.) Quod formatio illa fiat per receptionem propagationum animae mariti, cum delicio oriundo ex eo, quod velit esse sapientiae sui mariti amor (n. 198).

(xiv.) Quod sic formetur virgo in uxorem, et juvenis in maritum (n. 199).

(xv.) Quod in conjugio unius viri cum una uxore, inter quos est amor vere conjugialis, uxor fiat plus et plus uxor, et maritus plus et plus maritus (n. 200).

(xvi.) Quod etiam ita successive ab interiori perficiantur et nobilitentur illorum formae (n. 201).

(xvii.) Quod proles natae a duobus, qui in amore vere conjugiali sunt, trahant a parentibus conjugiale boni et veri, ex quo illis est inclinatio et facultas, si filius, ad percipiendum illa quae sapientiae sunt, si filia, ad amandum illa quae sapientia docet (n. 202-205).

(xviii.) Quod ita fiat, quia anima prolis est a patre, ac induitio ejus a matre (n. 206).

X. Universalia De Conjugiis (n. 209-230).

(i.) Quod proprius sensus amoris conjugialis sit sensus tactus (n. 210).

(ii.) Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat facultas sapiendi; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat (n. 211, 212).

(iii.) Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat faustitas cohabitationis; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat (n. 213).

(iv.) Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat conjunctio mentium, et cum hac amicitia; sed quod haec cum illa apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat (n. 214).

(v.) Quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, continue velint unus homo esse; sed quod illi, qui non in amore conjugiali sunt, velint duo esse (n. 215).

(vi.) Quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, spectent aeternum; vicissim autem illi, qui non in amore conjugiali sunt (n. 216 primo).

(vii.) Quod amor conjugialis resideat apud uxores castas; sed quod amor illarum dependeat a maritis (n. 216 secundo).

(viii.) Quod uxores ament vincula conjugii, modo viri ament illa (n. 217).

(ix.) Quod intelligentia feminarum in se sit modesta, elegans, pacifica, cedens, mollis, tenera; et quod intelligentia virorum in se sit gravis, aspera, dura, animosa, licentiae amans (n. 218).

(x.) Quod uxores in nulla excitatione sint sicut viri; sed quod illis sit status praeparationis ad receptionem (n. 219).

(xi.) Quod viris sit copia secundum amorem propagandi vera, et secundum amorem faciendi usus (n. 220).

(xii.) Quod determinationes sint in beneplacitis mariti (n. 221).

(xiii.) Quod sphaera conjugialis sit, quae a Domino per caelum influit in omnia et singula universi usque ad ultima ejus (n. 222).

(xiv.) Quod haec sphaera recipiatur a sexu feminino, et per hunc transferatur in sexum masculinum (n. 223).

(xv.) Quod ubi amor vere conjugialis est, haec sphaera recipiatur ab uxore, et unice per uxorem a marito (n. 224).

(xvi.) Quod ubi amor non conjugialis est, sphaera illa quidem recipiatur ab uxore, sed non a marito per illam (n. 225).

(xvii.) Quod amor conjugialis dari possit apud unum ex conjugibus, et non simul apud alterum (n. 226).

(xviii.) Quod sint variae similitudines, et variae dissimilitudines, tam internae quam externae (n. 227).

(xix.) Quod variae similitudines possint conjungi, sed non cum dissimilitudinibus (n. 228).

(xx.) Quod Dominus illis, qui desiderant amorem conjugialem, provideat similitudines; et quod si non dantur in terris, provideat illas in caelis (n. 229).

(xxi.) Quod homo secundum defectum et jacturam amoris conjugialis, accedat ad naturam bestiae (n. 230).

XI. De Causis Frigorum, Separationum, Et Divortiorum In Conjugiis (n. 234-260).

(i.) Quod sit calor spiritualis, et quod sit frigus spirituale; et quod calor spiritualis sit amor, et frigus spirituale privatio ejus (n. 235).

(ii.) Quod frigus spirituale in conjugiis sit disunio animarum et disjunctio mentium; unde indifferentia, discordia, contemptus, fastidium, aversatio; ex quibus tandem, apud plures separatio quoad torum, cubiculum, et domum (n. 236).

(iii.) Quod causae frigorum in suis successionibus sint plures, quaedam internae, quaedam externae, et quaedam accidentales (n. 237).

(iv.) Quod causae frigorum internae sint ex religione (n. 238, 239).

(v.) Quod causarum internarum frigorum prima sit rejectio religionis ab utroque (n. 240).

(vi.) Quod causarum internarum frigorum secunda sit, quod uni sit religio, et non alteri (n. 241).

(vii.) Quod causarum internarum frigorum tertia sit, quod alia religio sit uni et alia alteri (n. 242).

(viii.) Quod causarum internarum quarta sit falsitas religionis imbuta (n. 243).

(ix.) Quod causae supradictae sint causae frigoris interni; sed non simul externi apud plures (n. 244, 245).

(x.) Quod causae externae frigoris etiam sint plures; et quod harum prima sit dissimilitudo animorum et morum (n. 246).

(xi.) Quod causarum externarum frigoris secunda sit, quod amor conjugialis credatur unus cum amore scortatorio, modo quod hic ex lege sit illicitus, ille autem licitus (n. 247).

(xii.) Quod causarum externarum frigoris tertia sit aemulatio supereminentiae inter conjuges (n. 248).

(xiii.) Quod causarum externarum frigoris quarta, sit nulla determinatio ad aliquod studium aut negotium, ex qua cupiditas vaga (n. 249).

(xiv.) Quod causarum externarum frigoris quinta sit inaequalitas status et conditionis in externis (n. 250).

(xv.) Quod causae separationum etiam sint aliquae (n. 251).

(xvi.) Quod prima causa legitimae separationis sit vitium mentis (n. 252).

(xvii.) Quod secunda causa legitimae separationis sit vitium corporis (n. 253).

(xviii.) Quod tertia causa legitimae separationis sit impotentia ante conjugium (n. 254).

(xix.) Quod adulterium sit causa divortii (n. 255).

(xx.) Quod causae accidentales frigoris etiam sint; et quod harum prima sit commune ex jugi licito (n. 256).

(xxi.) Quod causarum accidentalium frigoris secunda sit, quod cohabitatio cum conjuge ex foedere et lege videatur coacta, et non libera (n. 257).

(xxii.) Quod causarum accidentalium frigoris tertia sit affirmatio ab uxore, et sermocinatio de amore ab illa (n. 258).

(xxiii.) Quod causarum accidentalium frigoris quarta sit cogitatio viri interdiu et noctu de uxore quod velit, et vicissim cogitatio uxoris de viro quod non velit (n. 259).

(xxiv.) Quod sicut frigus est in mente, etiam sit in corpore; quod secundum frigoris illius incrementa claudantur etiam externa corporis (n. 260).

XII. De Causis Apparentis Amoris, Amicitiae, Et Favoris In Conjugiis (n. 271-292).

(i.) Quod in mundo naturali paene omnes conjungi possint quoad affectiones externas, sed non quoad affectiones internas si hae dissident et apparent (n. 272).

(ii.) Quod in mundo spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, non autem secundum externas, nisi hae unum agant cum internis (n. 273).

(iii.) Quod sint externae affectiones, secundum quas matrimonia communiter contrahuntur in mundo (n. 274).

(iv.) Sed quod si non internae affectiones, quae conjungunt mentes, insunt, matrimonia in domo solvantur (n. 275).

(v.) Quod tamen matrimonia in mundo ad finem vitae permansurae sint (n. 276).

(vi.) Quod in matrimoniis, in quibus internae affectiones non conjungunt, dentur externae, quae simulant internas, et consociant (n. 277).

(vii.) Quod inde sit apparens amor, apparens amicitia, et favor inter conjuges (n. 278).

(viii.) Quod apparentiae hae sint simulationes conjugiales, quae laudabiles quia utiles et necessariae (n. 279).

(ix.) Quod hae simulationes conjugiales apud spiritualem hominem conjunctum naturali sapiant ex judicio (n. 280).

(x.) Quod hae simulationes conjugiales apud naturalem hominem sapiant ex prudentia propter varias causas (n. 281).

(xi.) Quod sint propter emendationes et accommodationes (n. 282).

(xii.) Quod sint propter ordinem servandum in rebus domesticis, et propter mutuum auxilium (n. 283).

(xiii.) Quod sint propter curam infantum, et erga liberos, unicordem (n. 284).

(xiv.) Quod sint propter pacem in domo (n. 285).

(xv.) Quod sint propter famam extra domum (n. 286).

(xvi.) Quod sint propter varios favores expectatos a conjuge, aut ab ejus cognatis, et sic propter timorem jacturae illorum (n. 287).

(xvii.) Quod sint propter excusationes naevorum, et inde evitationes infamiae (n. 288).

(xviii.) Quod sint propter reconciliationes (n. 289).

(xix.) Quod si apud uxorem non cessat favor, dum facultas apud virum, fieri possit amicitia aemulans conjugialem cum senescunt (n. 290).

(xx.) Quod variae species apparentis amoris et amicitiae dentur inter conjuges, quarum unus est subjugatus, et inde subjectus alteri (n. 291).

(xxi.) Quod dentur conjugia infernalia in mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici (n. 292).

XIII. De Desponsationibus Et Nuptiis (n. 295-314).

(i.) Quod viro sit electio, et non feminae (n. 296).

(ii.) Quod virum oporteat ambire et rogare feminam de conjugio secum, et non vicissim (n. 297).

(iii.) Quod feminam oporteat consulere parentes, aut illos qui loco parentum sunt, et dein apud se deliberare, antequam consentit (n. 298, 299).

(iv.) Quod post declarationem consensus pignora danda sint (n. 300).

(v.) Quod consensus per solennem desponsationem firmandus et constabiliendus sit (n. 301).

(vi.) Quod per desponsationem praeparetur uterque ad amorem conjugialem (n. 302).

(vii.) Quod per desponsationem unius mens conjungatur menti alterius, ut fiat conjugium spiritus antequam fit corporis (n. 303).

(viii.) Quod ita fiat apud illos, qui de conjugiis cogitant caste; aliter qui de illis incaste (n. 304).

(ix.) Quod intra tempus desponsationis non liceat corporaliter conjungi (n. 305).

(x.) Quod post exactum tempus desponsationis fieri debeant nuptiae (n. 306).

(xi.) Quod ante celebrationem nuptiarum foedus conjugiale pangendum sit in praesentia testium (n. 307).

(xii.) Quod conjugium a sacerdote consecrandum sit (n. 308).

(xiii.) Quod nuptiae cum festivitate celebrandae sint (n. 309).

(xiv.) Quod post nuptias conjugium spiritus etiam fiat corporis, et sic plenum (n. 310).

(xv.) Quod hic sit amoris conjugialis ordo cum suis modis a primo ejus calore ad primam ejus facem (n. 311).

(xvi.) Quod amor conjugialis absque ordine et hujus modis praecipitatus exurat medullas, et consummetur (n. 312).

(xvii.) Quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant in statum conjugii; attamen aliter apud spirituales, et aliter apud naturales (n. 313).

(xviii.) Quia ordo datur successivus, et ordo simultaneus, et hic est ex illo, et secundum illum (n. 314).

XIV. De Conjugiis Iteratis (n. 317-325).

(i.) Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium dependeat a praecedente amore conjugiali (n. 318).

(ii.) Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium dependeat etiam a statu conjugii, in quo vixerant (n. 319).

(iii.) Quod illis, quibus non fuit amor vere conjugialis, nihil obstet et obsit, quin matrimonium iterato contrahant (n. 320).

(iv.) Quod illi, qui inter se in amore vere conjugiali vixerant, iteratum conjugium non velint, nisi propter causas separatas ab amore conjugiali (n. 321).

(v.) Quod sit alius status conjugii cum virgine, et alius juvenis cum vidua (n. 322).

(vi.) Quod etiam alius status conjugii sit vidui cum virgine, et alius vidui cum vidua (n. 323).

(vii.) Quod varietates et diversitates horum conjugiorum quoad amorem et ejus attributa, excedant omnem numerum (n. 324).

(viii.) Quod status viduae sit gravior statu vidui (n. 325).

XV. De Polygamia (n. 332-342).

(i.) Quod nisi cum una uxore non dari queat amor vere conjugialis, consequenter nec vere conjugialis amicitia, confidentia, potentia; et talis mentium conjunctio, ut sint una caro (n. 333, 334).

(ii.) Quod sic nisi cum una uxore non dari queant beatitudines caelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quae ab initio provisae sunt illis, qui in amore vere conjugiali sunt (n. 335).

(iii.) Quod illa omnia non dari queant nisi a solo Domino; et quod non dentur aliis, quam qui Ipsum solum adeunt et vivunt secundum praecepta Ipsius (n. 336).

(iv.) Consequenter quod non dari queat amor vere conjugialis, nisi quam apud illos, qui ab Ecclesia Christiana sunt (n. 337).

(v.) Quod inde sit, quod Christiano non liceat nisi unam uxorem ducere (n. 338).

(vi.) Quod Christianus si plures uxores ducit, non modo adulterium naturale, sed etiam adulterium spirituale, committat (n. 339).

(vii.) Quod genti Israeliticae permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non Ecclesia Christiana fuit, et inde nec dabilis amor vere conjugialis (n. 340).

(viii.) Quod hodie Mahumedanis permissum sit plures uxores ducere, quia non agnoscunt Dominum Jesum Christum unum cum Jehovah Patre, et sic pro Deo caeli et terrae, et inde non possunt amorem vere conjugialem recipere (n. 341).

(ix.) Quod caelum Mahumedanum sit extra caelum Christianum, et quod illud in duos caelos, inferius et superius, sit divisum; et quod non alii in caelum illorum superius eleventur quam qui abdicant pellices, et vivunt cum una uxore, et agnoscunt Dominum nostrum aequalem Deo Patri, cui dominium super caelum et terram datum est (n. 342-344).

(x.) Quod polygamia sit lascivia (n. 345).

(xi.) Quod apud polygamos non dabilis sit conjugialis castitas, puritas, et sanctitas (n. 346).

(xii.) Quod polygamus, quamdiu manet polygamus, non fieri possit spiritualis (n. 347).

(xiii.) Quod polygamia non sit peccatum apud quos illa est ex religione (n. 348).

(xiv.) Quod polygamia non sit peccatum apud illos, qui in ignorantia sunt de Domino (n. 349, 350).

(xv.) Quod ex his illi, tametsi polygami, salventur, qui agnoscunt Deum, et ex religione vivunt secundum leges justitiae civiles (n. 351).

(xvi.) Sed quod nulli ex his et illis consociari possint angelis in Christianis caelis (n. 352).

XVI. De Zelotypia (n. 357-379).

(i.) Quod Zelus in se spectatus sit sicut ignis amoris flagrans (n. 358).

(ii.) Quod flagratio seu flamma illius amoris, quae est zelus, sit flagratio seu flamma spiritualis, oriunda ex infestatione et impugnatione amoris (n. 359-361).

(iii.) Quod zelus homini sit, qualis est ejus amor, ita alius cui amor bonus est, et alius cui amor malus (n. 362).

(iv.) Quod zelus amoris boni, et zelus amoris mali, in externis sibi similes sint, sed in internis prorsus dissimiles (n. 363, 364).

(v.) Quod zelus amoris boni in internis suis recondat amorem et amicitiam, et quod zelus amoris mali in internis suis recondat odium et vindictam (n. 365, 366).

(vi.) Quod zelus amoris conjugialis dicatur zelotypia (n. 367).

(vii.) Quod zelotypia sit sicut flagrans ignis contra infestantes amorem cum conjuge, et quod sit sicut horridus timor pro jactura illius amoris (n. 368).

(viii.) Quod zelotypia detur spiritualis apud monogamos, et naturalis apud polygamos (n. 369, 370).

(ix.) Quod zelotypia apud illos conjuges, qui se tenere amant, sit justus dolor ex sana ratione, ne amor conjugialis dividatur, et sic pereat (n. 371, 372).

(x.) Quod zelotypia apud conjuges, qui se non amant, sit propter plures causas, et apud quosdam ex varia aegritudine mentis (n. 373-375).

(xi.) Quod apud quosdam non sit aliqua zelotypia, etiam ex variis causis (n. 376).

(xii.) Quod zelotypia etiam sit pro pellicibus, sed non qualis est pro uxoribus (n. 377).

(xiii.) Quod zelotypia etiam sit apud bestias, et apud aves (n. 378).

(xiv.) Quod zelotypia apud viros et maritos alia sit, quam apud feminas et uxores (n. 379).

XVII. De Conjunctione Amoris Conjugialis Cum Amore Infantum (n. 385-414).

(i.) Quod binae sphaerae universales procedant a Domino ad conservandum universum in statu creato, quarum una est sphaera procreandi, et altera sphaera tutandi procreata (n. 386).

(ii.) Quod binae illae sphaerae universales unum faciant cum sphaera amoris conjugialis, et cum sphaera amoris infantum (n. 387).

(iii.) Quod binae illae sphaerae universaliter et singulariter influant in omnia caeli et in omnia mundi, a primis ad ultima (n. 388-390).

(iv.) Quod sphaera amoris infantum, sit sphaera tutelae et sustentationis illorum, qui semetipsos tutari et sustentare nequeunt (n. 391).

(v.) Quod haec sphaera afficiat tam malos quam bonos, ac disponat unumquemvis ad amandum, tutandum, et sustentandum suam progeniem, ex proprio amore (n. 392).

(vi.) Quod haec sphaera afficiat sexum femininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis (n. 393).

(vii.) Quod haec sphaera etiam sit sphaera innocentiae et pacis (n. 394).

(viii.) Quod sphaera innocentiae influat in infantes, et per illos in parentes, et afficiat (n. 395).

(ix.) Quod etiam influat in animas parentum, et conjungat se cum eadem sphaera apud infantes; et quod imprimis insinuetur per tactum (n. 396, 397).

(x.) Quod in eo gradu, in quo recedit innocentia apud infantes, etiam remittatur affectio et conjunctio, et id successive usque ad separationem (n. 398).

(xi.) Quod status rationalis innocentiae et pacis apud parentes erga infantes, sit quod nihil sciant et possint ex se, sed ex aliis, imprimis ex patre et matre; et quod ille status successive recedat, sicut sciunt et possunt ex se et non ex illis (n. 399).

(xii.) Quod sphaera amoris procreandi in ordine a fine per causas in effectus progrediatur, ac periodos faciat, per quas conservatur creatio in statu praeviso et proviso. (n. 400, 401).

(xiii.) Quod amor infantum descendat, et non ascendat (n. 402).

(xiv.) Quod alius status amoris uxoribus sit ante conceptionem, et alius status post illam usque ad partum (n. 403).

(xv.) Quod amor conjugialis cum amore infantum apud parentes conjungatur per causas spirituales et inde naturales (n. 404).

(xvi.) Quod amor infantum alius sit apud conjuges spirituales et alius apud naturales (n. 405-407).

(xvii.) Quod ille amor apud spirituales sit ab interiori seu priori, apud naturales autem ab exteriori seu posteriori (n. 408).

(xviii.) Quod inde sit, quod ille amor sit apud conjuges qui se mutuo amant, et quoque apud conjuges qui se prorsus non amant (n. 409).

(xix.) Quod amor infantum post mortem maneat, imprimis apud mulieres (n. 410).

(xx.) Quod infantes sub auspicio Domini per illas educentur, ac statura et intelligentia crescant sicut in mundo (n. 411).

(xxi.) Quod ibi a Domino provideatur, ut apud illos innocentia infantiae fiat innocentia sapientiae (n. 413, 414).

PARS ALTERA.

XVIII. De Oppositione Amoris Scortatorii Et Amoris Conjugialis (n. 423-443).

(i.) Quod non sciatur qualis est amor scortatorius, nisi scitur qualis est amor conjugialis (n. 424).

(ii.) Quod amor scortatorius sit oppositus amori conjugiali (n. 425).

(iii.) Quod amor scortatorius sit oppositus amori conjugiali, sicut naturalis homo in se spectatus est oppositus spirituali homini (n. 426).

(iv.) Quod amor scortatorius sit oppositus amori conjugiali, sicut connubium mali et falsi est oppositum conjugio boni et veri (n. 427, 428).

(v.) Quod inde amor scortatorius sit oppositus amori conjugiali, sicut infernum est oppositum caelo (n. 429).

(vi.) Quod immundum inferni sit ex amore scortatorio, et quod mundum caeli sit ex amore conjugiali (n. 430).

(vii.) Quod similiter immundum in ecclesia, et mundum ibi (n. 431).

(viii.) Quod amor scortatorius plus et plus faciat hominem non hominem et virum non virum, et quod amor conjugialis faciat hominem plus et plus hominem et virum (n. 432, 433).

(ix.) Quod sit sphaera amoris scortatorii, et sphaera amoris conjugialis (n. 434).

(x.) Quod sphaera amoris scortatorii ascendat ex inferno, et quod sphaera amoris conjugialis descendat e caelo (n. 435).

(xi.) Quod binae illae sphaerae sibi obvient in utroque mundo, sed non se conjungant (n. 436).

(xii.) Quod inter binas illas sphaeras aequilibrium sit, et quod homo in illo sit (n. 437).

(xiii.) Quod homo se convertere possit ad quam sphaeram libet, sed quod quantum se convertit ad unam, tantum se avertat ab altera (n. 438).

(xiv.) Quod utraque sphaera secum ferat jucunditates (n. 439).

(xv.) Quod jucunditates amoris scortatorii inchoent a carne, et quod sint carnis etiam in spiritu; sed quod jucunditates amoris conjugialis inchoent in spiritu, et quod sint spiritus etiam in carne (n. 440, 441).

(xvi.) Quod jucunditates amoris scortatorii sint voluptates insaniae; et quod jucunditates amoris conjugialis sint deliciae sapientiae (n. 442, 443).

XIX. De Fornicatione (n. 444 secundo - 460).

(i.) Quod fornicatio sit amoris sexus (n. 445).

(ii.) Quod amor sexus, ex quo est fornicatio, inchoet cum adolescens ex proprio intellectu incipit cogitare et agere, et vox loquelae incipit fieri masculina (n. 446).

(iii.) Quod fornicatio sit naturalis hominis (n. 447).

(iv.) Quod fornicatio sit libido, sed non libido adulterii (n. 448, 449).

(v.) Quod amor sexus, quin exeat in fornicationem, apud quosdam sine damnis non possit in totum coerceri (n. 450).

(vi.) Quod ideo in populosis civitatibus lupanaria tolerentur (n. 451).

(vii.) Quod fornicatio levis sit, quantum spectat ad amorem conjugialem, et hunc praefert (n. 452).

(viii.) Quod libido fornicandi gravis sit, quantum spectat ad adulterium (n. 453).

(ix.) Quod libido fornicandi gravior sit, sicut vergit ad cupidinem varietatum, et ad cupidinem deflorationis (n. 454).

(x.) Quod sphaera libidinis fornicandi, qualis est in principio, sit media inter sphaeram amoris scortatorii et sphaeram amoris conjugialis, et faciat aequilibrium (n. 455).

(xi.) Quod prospiciendum sit, ne amor conjugialis per fornicationes immoderatas et inordinatas perdatur (n. 456).

(xii.) Quoniam conjugiale unius viri cum una uxore est clenodium vitae humanae, et reconditorium religionis Christianae (n. 457, 458).

(xiii.) Quod conjugiale hoc apud illos, qui propter varias causas nondum conjugia possunt inire, et propter salaciam non possunt moderari libidines, queat conservari, si amor sexus fiat strictus ad unam pellicem (n. 459).

(xiv.) Quod pellicatus libidini vagae praestet, modo non pangatur cum pluribus, nec cum virgine seu illibata, neque cum maritata, ac teneatur separatus ab amore conjugiali (n. 460).

XX. De Concubinatu (n. 462-476).

(i.) Quod duo concubinatus genera sint, quae inter se valde differunt, unum conjunctim cum uxore, et alterum sejunctim ab uxore (n. 463).

(ii.) Quod concubinatus conjunctim cum uxore, sit illicitus Christianis, ac detestabilis (n. 464).

(iii.) Quod sit polygamia, quae ex orbe Christiano damnata est et damnanda (n. 465).

(iv.) Quod sit scortatio, per quod conjugiale, quod est cimelium vitae Christianae, deperditur (n. 466).

(v.) Quod concubinatus sejunctim ab uxore, dum fit ex causis legitimis, justis, et vere sonticis, non sit illicitus (n. 467).

(vi.) Quod causae legitimae hujus concubinatus, sint causae legitimae divortii, cum uxor nihilominus retinetur domi (n. 468, 469).

(vii.) Quod causae justae hujus concubinatus, sint causae justae separationis a toro (n. 470).

(viii.) Quod causae sonticae hujus concubinatus, sint reales et non reales (n. 471).

(ix.) Quod causae sonticae reales sint, quae ex justo sunt (n. 472, 473).

(x.) Quod causae sonticae non reales, sint quae non ex justo sunt, tametsi ex apparentia justi (n. 474).

(xi.) Quod illi, qui ex causis legitimis, justis, et sonticis realibus in hoc concubinatu sunt, possint simul in amore conjugiali esse (n. 475).

(xii.) Quod quando hic concubinatus perstat, actualis conjunctio cum uxore non licita sit (n. 476).

XXI. De Adulteriis, Et Illorum Generibus Et Gradibus (n. 478-499).

(i.) Quod tria genera adulteriorum sint, simplex, duplicatum, et triplicatum (n. 479).

(ii.) Quod adulterium simplex sit viri caelibis cum uxore alterius, aut feminae innuptae cum marito alterius (n. 480, 481).

(iii.) Quod adulterium duplicatum sit mariti cum alterius uxore, seu vicissim (n. 482, 483).

(iv.) Quod adulterium triplicatum sit cum consanguineis (n. 484).

(v.) Quod quatuor gradus adulteriorum sint, secundum quos fiunt illorum praedicationes, inculpationes, et post mortem imputationes (n. 485).

(vi.) Quod adulteria primi gradus sint adulteria ignorantiae, quae fiunt ab illis, qui nondum vel non possunt consulere intellectum, et inde inhibere illa (n. 486).

(vii.) Quod adulteria ab his facta sint mitia (n. 487).

(viii.) Quod adulteria secundi gradus sint adulteria libidinis, quae fiunt ab illis, qui quidem possunt consulere intellectum, sed propter contingentes causas illis momentis non possunt (n. 488).

(ix.) Quod adulteria ab his facta imputatoria sint, sicut postea intellectus illis favet, vel non favet (n. 489).

(x.) Quod adulteria tertii gradus sint adulteria rationis, quae fiunt ab illis, qui intellectu confirmant quod non mala peccati sint (n. 490).

(xi.) Quod adulteria ab his facta gravia sint secundum confirmationes (n. 491).

(xii.) Quod adulteria quarti gradus sint adulteria voluntatis, quae fiunt ab illis, qui faciunt illa licita et placita, nec tanti, ut mereatur de illis consulere intellectum (n. 492).

(xiii.) Quod adulteria ab his facta maxime gravia sint, ac imputentur illis ut mala propositi, ac insideant illis ut reatus (n. 493).

(xiv.) Quod adulteria tertii et quarti gradus sint mala peccati, quantum et quale intellectus et voluntatis in illis est, sive actu fiant sive actu non fiant (n. 494).

(xv.) Quod adulteria ex proposito voluntatis, et adulteria ex confirmatione intellectus reddant homines naturales, sensuales, et corporeos (n. 495, 496).

(xvi.) Quod in tantum, ut omnia ecclesiae et religionis a se rejiciant (n. 497).

(xvii.) Quod usque rationalitate humana polleant sicut alii (n. 498).

(xviii.) Sed quod rationalitate illa utantur cum in externis sunt, sed abutantur cum in suis internis (n. 499).

XXII. De Libidine Deflorationis (n. 501-505).

(i.) De statu virginis seu feminae ante conjugium, et post conjugium (n. 502).

(ii.) Quod virginitas sit corona castitatis, ac tessera amoris conjugialis (n. 503).

(iii.) Quod defloratio absque fine conjugii sit flagitium praedonis (n. 504).

(iv.) Quod sors illorum, qui apud se confirmaverunt libidinem deflorationis non esse malum peccati, post mortem gravis sit (n. 505).

XXIII. De Libidine Varietatum (n. 506-510).

(i.) Quod per libidinem varietatum intelligatur libido scortationis prorsus dissoluta (n. 507).

(ii.) Quod libido illa sit amor et simul fastidium pro sexu (n. 508).

(iii.) Quod libido illa prorsus adnihilet amorem conjugialem apud se (n. 509).

(iv.) Quod illorum sors post mortem sit misera, quoniam illis vitae intimum non est (n. 510).

XXIV. De Libidine Violationis (n. 511, 512).

XXV. De Libidine Seducendi Innocentias (n. 513, 514).

XXVI. De Correspondentia Scortationum Cum Violatione Conjugii Spiritualis (n. 515-520).

XXVII. De Imputatione Utriusque Amoris, Scortatorii Et Conjugialis (n. 523-531).

(i.) Quod cuique post mortem imputetur malum in quo est; similiter bonum (n. 524).

(ii.) Quod transcriptio boni unius in alterum impossibilis sit (n. 525).

(iii.) Quod imputatio, si per illam intelligitur talis transcriptio, sit vox frivola (n. 526).

(iv.) Quod malum cuivis imputetur secundum quale voluntatis et secundum quale intellectus ejus (n. 527-529).

(v.) Quod sic cuivis imputetur amor scortatorius (n. 530, 531).

1 Note: This index is based on a plain-text backout of the Communis Index from the Google Books version of the 1889 Worcester edition of Deliciae Sapientiae de Amore Conjugiali, provided by Stephen Cole on 5/14/14. Alicia Dole formatted the file and cleaned up obvious OCR errors; a few typos in the Worcester edition were silently corrected. Chara Cooper Daum corrected further errors by comparing this text with a PDF of the Worcester edition.

/ 535  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Amore Conjugiali #156

Studere hoc loco

  
/ 535  
  

156. XIV: Quod status Conjugii praeferendus sit statui Coelibatus, constat ex illis quae de Conjugio et de Coelibatu hactenus dicta sunt. Quod Status conjugii praeferendus sit, est quia ille a creatione est: quia origo ejus est Conjugium boni et veri: quia ejus correspondentia est cum Conjugio Domini et Ecclesiae; quia Ecclesia et Amor conjugialis sunt assidui comites: quia Usus ejus est praestantior usibus omnium creationis, est enim inde secundum ordinem propagatio Generis Humani, et quoque Coeli Angelici, hoc enim ex Genere humano est: accedit his, quod Conjugium sit plenitudo hominis, per illud enim homo fit plenus homo, quod in sequente Capite demonstrandum venit: omnia illa in Coelibatu non sunt.

[2] At si datur Propositio, quod status coelibatus praestet statu conjugii, et haec relinquitur inquisitioni ut assentiatur et stabiliatur per confirmationes, tunc per has prodeunt haec, quod Conjugia non sint sancta, nec dentur casta; imo quod castitas in Sexu foeminino non sit aliis, quam quae abstinent a conjugiis, et vovent perpetuam virginitatem: et insuper quod illi qui perpetuum Coelibatum voverant, intelligantur per Eunuchos, qui se propter Regnum Dei faciunt Eunuchos, Matth. 19:12; praeter plura, quae ex Propositione non vera, etiam non vera sunt: per Eunuchos, qui se propter Regnum Dei faciunt Eunuchos, intelliguntur spirituales eunuchi, qui sunt qui in Conjugiis abstinent a malis scortationum; quod Itali Eunuchi non intelligantur, patet.

1 151i. [Iteratum]. His adjiciam duo Memorabilia; Primum. Dum ex hoc Ludo sapientiae, de quo supra 132, abirem domum, in via vidi Angelum in veste hyacinthina; hic adjunxit se lateri meo, et dixit, "video quod e Ludo sapientiae exiveris, et quod ex auditis ibi laetificatus sis; et quia percipio, quod non plenus sis in hoc Mundo, quia simul in Mundo naturali es, et ideo nescis nostra Gymnasia Olympiaca, ubi veteres Sophi conveniunt, et ex advenis e tuo Mundo hauriunt, quas status mutationes et successiones subiverat et adhuc subit Sapientia, 2 si vis deducam te ad locum, ubi plures ex vetustis Sophis, et illorum filiis, hoc est, discipulis habitant;" et deduxit me in confinium inter Septentrionem et Orientem, et dum e loco edito illuc prospexi, ecce visa est Urbs, et ad unum ejus latus duo Clivi, et propior urbi humilior altero; et dixit mihi, "Urbs illa vocatur Athenaeum, Clivus humilior Parnassium, et altior Heliconeum; ita vocantur, quia in Urbe et circum illam commorantur Veteres sapientes in Graecia, ut Pythagoras, Socrates, Aristippus, 3 Xenophon, cum discipulis et tyronibus;" et quaesivi de Platone et Aristotele; dixit, quod illi et illorum asseclae in alia regione habitent, quia hi docuerunt rationalia quae intellectus sunt, illi autem moralia quae vitae sunt.

[2] Dixit, quod ex Urbe Athenaeo frequenter ablegentur studiosi ad literatos ex Christianis, ut narrent quid hodie cogitant de Deo, de Creatione Universi, de Immortalitate animae, de statu hominis relativo ad statum bestiarum, ac de rebus aliis quae interioris sapientiae sunt; et dixit, quod praeco hodie annuntiaverit conventum, indicium, quod emissarii novos Advenas e terris offenderint, a quibus audiverunt curiosa; et vidimus multos exeuntes ex urbe et a viciniis, quosdam habentes laureas super capitibus, quosdam tenentes palmas in manibus, quosdam cum libris sub ulnis, et quosdam cum calamis sub sinistri temporis crinibus. Nos inseruimus nos illis, et una ascendimus, et ecce super Clivo Palatium octogonum, quod vocaverunt Palladium, ac intravimus; et ecce ibi octo insinuationes sexangulares, in quarum unaquavis erat Librarium, et quoque Mensa, ad quas consederunt laureati, et in ipso Palladio visa sunt Sedilia ex saxo exsculpta, super quae reliqui se demiserunt;

[3] et tunc aperta est janua ad sinistrum, per quam duo Advenae e terra introducti sunt, et postquam salutati, unus ex laureatis quaesivit illos, quid novi e terra; et dixerunt, "novum est, quod in sylvis invenerint homines sicut bestias, aut bestias sicut homines, at quod ex facie et corpore cognoverint natos esse homines, ac secundo aut tertio aetatis anno amissos aut omissos in Sylvis; dixerunt quod non possint sonare aliquid cogitationis, nec discere articulare sonum in aliquam vocem; quod nec scirent cibum sibi convenientem sicut bestiae, sed quod sylvestria tam munda quam immunda injicerent in buccam; praeter similia plura; ex quibus aliqui Eruditi apud nos divinarunt, et aliqui concluserunt plura de Statu hominum relativo ad statum bestiarum;"

[4] his auditis, quaesiverunt aliqui ex vetustis Sophis, quid ex illis divinant et concludunt; et duo Advenae responderunt, quod plura, quae tamen ad haec possunt referri.

1. Quod homo ex sua natura, et quoque ex nativitate, omni bestia stupidior et inde vilior sit; et quod similiter fiat si non instruitur.

2. Quod instrui possit quia didicit articulate sonare, et inde loqui, et quod per id inceperit expromere cogitationes, et hoc successive plus et plus, usque ut posset exprimere leges Societatis, quarum plures tamen bestiis a nativitate impressae sunt.

3. Quod rationalitas sit bestiis aeque ac hominibus.

4. Quare si bestiae potuissent loqui, tam solerter ratiocinarentur de omni re sicut homines; cujus rei indicium est, quod cogitent ex ratione et prudentia aeque ac homines.

[5] 5. Quod Intellectus sit solum modificatio lucis e Sole, cooperante calore, medio aethere, ita ut modo sit activitas interioris naturae, et quod haec possit exaltari, usque ut appareat sicut sapientia.

6. Quod ideo vanum sit credere, quod homo post mortem plus vivat quam bestia, nisi quod forte possit per aliquot dies post obitum ex exhalatione vitae corporis apparere sicut nimbus sub specie larvae, antequam dissipatur in naturam; vix aliter quam sicut virgultum ex cinere exsuscitatum apparet in similitudine suae formae.

7. Consequenter quod Religio, quae docet vitam post mortem, sit inventum, ut simplices teneantur intrinsecus in vinculo per ejus leges, sicut tenentur extrinsecus per civitatis leges. His addiderunt, quod mere ingeniosi ita ratiocinentur, non autem Intelligentes; et quaesiverunt, quid Intelligentes; dixerunt quod non audiverint, sed quod sic opinentur.

152i. [Iteratum] His auditis dixerunt omnes qui ad Mensas sedebant, "oh qualia nunc in Terris tempora; heu Sapientia quas vices subiit; versane est in ingeniositatem fatuam; sol occidit, et sub terra est e diametro oppositus suae meridiei; quis non ex documento ex relictis et inventis in sylvis scire potest, quod homo non instructus talis sit; estne sicut instruitur; nasciturne in ignorantia prae bestiis; discetne gradiri et loqui; si non disceret gradiri, num se super pedes erigeret, et si non disceret loqui, num mutiret aliquid cogitationis; estne omnis homo sicut instruitur, insaniens ex falsis, ac sapiens ex veris, et insaniens ex falsis in omni phantasia quod sit sapientior sapiente ex veris; danturne homines fatui et vesani, qui non plus homines sunt, quam inventi in sylvis; nonne cassi memoria his similes sunt.

[2] Nos ex his et illis conclusimus, quod homo absque instructione non sit homo, nec bestia, sed quod sit forma, quae recipere potest in se id quod facit hominem, et sic quod non nascatur homo, sed quod fiat homo; et quod homo talis forma nascatur, ut sit organum recipiens vitae a Deo, propter finem ut sit subjectum, in quod Deus omne bonum posset inferre, et per unionem secum beatificare in aeternum. Percipimus ex sermone vestro, quod sapientia hodie in tantum exstincta aut infatuata sit, ut de statu vitae hominum relativo ad statum vitae bestiarum, prorsus nihil sciant; inde est, quod nec sciant statum vitae hominis post mortem; at illi qui hunc scire possunt, sed non volunt scire, et inde illum negant, ut faciunt multi ex vestris Christianis, assimilare possumus inventis in sylvis; non quod ex privatione instructionis ita stupidi facti sint, sed quod per fallacias sensuum, quae sunt tenebrae veritatum, semetipsos ita stupidos fecerint."

153i. [Iteratum] Sed tunc quidam in medio Palladii stans, in manu tenens palmam, dixit, "evolvite quaeso hoc arcanum, quomodo homo forma Dei creatus, mutari potuit in formam diaboli; scio quod Angeli Coeli sint formae Dei, et quod angeli inferni sint formae diaboli, et duae formae sunt sibi oppositae, hae Insaniae, illae Sapientiae; dicite itaque, quomodo homo forma Dei creatus a die in talem noctem potuit transire, ut potuerit negare Deum, et vitam aeternam:"

[2] ad haec responderunt Didascali in ordine, primum Pythagorei, dein Socratici, et postea reliqui; sed inter illos erat quidam Platonicus; hic ultimo loquutus est, et hujus sententia praevaluit, quae erat, 4 quod homines Aevi Saturnini seu Saeculi aurei, sciverint et agnoverint quod essent Formae recipientes vitae a Deo, et quod ideo sapientia animabus et cordibus illorum inscripta fuerit, et inde, quod ex luce veri viderint verum, et per vera perceperint bonum ex jucundo amoris ejus: "at sicut Humanum Genus in sequentibus Saeculis recesserat ab agnitione, quod omne verum sapientiae et inde bonum amoris apud illos, continue influeret a Deo, cessaverunt esse habitacula Dei, et quoque tunc cessavit loquela cum Deo, et consociatio cum Angelis; interiora enim mentis illorum a directione sua, quae fuerat sursum elevata ad Deum a Deo, inflexa sunt 5 in directionem obliquam plus et plus, extrorsum in Mundum, et sic ad Deum a Deo per Mundum, et tandem inversa in directionem oppositam, quae est deorsum ad Semet; et quia Deus non potest spectari ab homine interius inverso et sic averso, homines separaverunt se a Deo, et facti sunt formae inferni seu diaboli.

[3] Ex his sequitur, quod Primis Aevis agnoverint corde et anima, quod omne bonum amoris, et inde verum sapientiae illis essent a Deo, et quoque quod illa essent Dei in illis, et sic quod illi essent mera receptacula vitae a Deo, et inde vocati Imagines Dei, Filii Dei, et Nati a Deo: sed quod in succedentibus aevis illud non corde et anima, sed quadam fide persuasiva, et dein fide historica, et demum solum ore, agnoverint; et agnoscere tale solum ore, est non agnoscere, imo id negare corde. Ex his videri potest, qualis hodie est sapientia in terra apud Christianos, tametsi illi ex revelatione scripta inspirari possunt a Deo, dum non sciunt discrimen inter hominem et bestiam; et inde multi credunt, quod si homo vivit post mortem, etiam bestia victura sit, aut quia bestia non vivit post mortem, nec homo victurus sit; annon lux nostra spiritualis, quae illuminat visum mentis, apud illos facta est caligo; et lux illorum naturalis, quae solum illuminat visum corporis, facta est illis splendor."

154i. [Iteratum] Post haec converterunt se omnes ad duos Advenas, et illis gratias propter adventum et narrationem agebant, et orabant, ut haec, quae audiverant, suis fratribus renuntiarent: et responderunt Advenae, quod confirmaturi sint suos in hac veritate, quod quantum attribuunt omne bonum charitatis et verum fidei Domino, et non sibi, tantum sint homines, ac tantum fiant Angeli Coeli.

155i. [Iteratum] Alterum Memorabile: 6 Quodam mane suavissimus Cantus e quadam altitudine supra me auditus me expergefecit, et inde in prima vigilia, quae interna, pacifica et dulcis est prae sequentibus diei, potui aliquamdiu teneri in spiritu sicut extra corpus, et exquisite attendere ad affectionem quae canebatur; Cantus Coeli non aliud est quam affectio mentis, quae ut modulamen per os emittitur, est enim sonus separatus a sermone loquentis ex affectione amoris, quae dat loquelae vitam; in statu illo percepi, quod esset affectio delitiarum amoris conjugialis, quae ab uxoribus in Coelo canora facta est; quod ita esset, animadverti ex sono cantus, in quo illae delitiae mirabilibus modis variebantur. Post haec surrexi, et prospexi in Mundum Spiritualem; et ecce in Oriente sub Sole ibi apparuit sicut Pluvia Aurea; erat ros matutinus, in tali copia descendens, qui strictus a radiis Solis speciem Pluviae aureae coram visu meo exhibebat; ex hac adhuc plenius evigilatus exivi in spiritu, et Angelum mihi forte tunc obvium interrogavi, num viderit Pluviam auream descendentem e Sole;

[2] et respondit, quod videat illam quoties in meditatione est de Amore conjugiali, et tunc illuc vertit oculos; et dixit, "cadit illa Pluvia super Aulam, in qua sunt tres Mariti cum suis Uxoribus, qui habitant in medio Paradisi Orientalis. Quod videatur talis Pluvia super Aulam illam a Sole cadens, 7 est quia residet apud illos Sapientia de Amore conjugiali et ejus delitiis, apud maritos de amore conjugiali, et apud uxores de delitiis ejus: sed percipio, quod sis in meditatione de Delitiis amoris conjugialis, quare ducam te ad Aulam illam, et introducam;" et duxit me per Paradisiaca ad Domos, quae structae erant a Lignis oleae, et duae Columnae ex cedris ante portam, et introduxit me ad Maritos, et petiit ut liceret mihi in praesentia illorum loqui cum uxoribus; et annuerunt, et vocaverunt illas: hae argute inspectabant oculos meos; et quaesivi, "cur ita;" dixerunt, "possumus exquisite videre, quae tibi inclinatio et inde affectio, et ex hac cogitatio est de amore sexus, et videmus quod de illo intense, sed usque caste mediteris;" et dixerunt, "quid vis ut de illo tibi dicamus;" et respondi, "dicite, quaeso, aliquid de delitiis amoris conjugialis;" et Mariti annuerunt, dicentes, "aperite si placet aliquid de illis; sunt illorum aures castae:"

[3] et quaesiverunt, "quis te docuit de delitiis illius amoris interrogare nos; cur non Maritos;" et respondi, "hic Angelus qui mecum est, dixit mihi in aurem, quod Uxores sint illarum receptacula et sensoria, quia sunt natae Amores, et omnes delitiae sunt amoris;" ad haec subridente ore respondebant, "esto prudens, et non dic tale quid nisi in sensu ambiguo, quia est sapientia alte reservata in cordibus nostri sexus, et non alicui Marito aperitur, nisi qui in Amore vere conjugiali est; causae sunt plures, quas apud nos penitus recondimus:" et tunc dixerunt Mariti, "sciunt uxores omnes status nostrae mentis, nec absconditum illis est quicquam; vident, percipiunt, et sentiunt quicquid ex voluntate nostra procedit; et nos vicissim nihil apud uxores; hoc datum est uxoribus, quia sunt Amores tenerrimi, et tanquam Zeli ardentes pro conservatione amicitiae et confidentiae conjugialis, et sic utriusque felicitatis vitae, quam prospiciunt maritis et sibi ex insita amori illarum sapientia, quae tam plena est prudentia, ut non velint, et inde non possint dicere, quod ament, sed quod amentur;" et quaesivi, cur non volunt, et inde non possunt; responderunt, quod si minimum tale elaberetur ex ore illarum, frigus invaderet maritos, et separaret a toro, cubiculo, et aspectu; "sed hoc fit illis, qui non sancta habent conjugia, et ideo non ex spirituali amore amant suas uxores; aliter fit illis qui amant; in horum mentibus amor ille est spiritualis, et ex hoc in corpore est naturalis; nos in hac Aula sumus in hoc amore ex illo, quare concredimus Maritis arcana de delitiis amoris conjugialis nostris."

[4] Tunc officiose rogavi, ut etiam mihi aliquid de Arcanis illis aperirent: et illico spectabant ad fenestram plagae meridiei, et ecce visa est columba candida, cujus alae nitebant sicut ex argento, et caput insignitum erat corona sicut ex auro, stans super ramo, e quo exibat oliva; quae cum in conatu expandendi alas erat, dicebant uxores, "aperiemus aliquid; columba illa dum apparet, est nobis signum quod liceat:" et dixerunt, "sunt unicuique Viro quinque Sensus, Visus, Auditus, Olfactus, Gustus et Tactus; at nobis est quoque Sextus, qui est Sensus delitiarum omnium amoris conjugialis Mariti; et hic Sensus est nobis in palmis, dum tangimus Maritorum nostrorum pectora, ulnas, manus aut genas, imprimis dum pectora, et quoque dum ab illis tangimur; omnes laetitiae et amaenitates cogitationum mentis illorum, et omnia gaudia et jucunda animi illorum, ac festiva et hilaria pectoris illorum, ab illis transeunt in nos, et formant se, et fiunt perceptibilia, sensibilia, tactilia, et discernimus illa tam exquisite et distincte, sicut auris discernit modulos cantus, et sicut lingua sapores lautitiarum; verbo, spirituales maritorum jucunditates induunt naturalem quasi corporaturam apud nos, quare a Maritis nostris vocamur Organa sensoria amoris casti conjugialis, et inde Delitiarum suarum: 8 at hic sensus nostri Sexus existit, subsistit, persistit, et exaltatur in eo gradu, in quo Mariti nos ex sapientia et judicio amant, et nos vicissim illos ex iisdem in illis amamus: ille Sensus nostri Sexus vocatur in Coelis Ludus sapientiae cum suo amore, et amoris cum sua sapientia."

[5] Ex his excitatus sum desiderio sciscitandi 9 plura, ut de Varietate delitiarum, et dixerunt, "est illa infinita: sed plura dicere non volumus, et ideo nec possumus, quia Columba fenestrae nostrae cum ramo olivae sub pedibus avolavit;" et exspectavi reditum, sed incassum. Interea quaesivi Maritos, "estne vobis similis amoris conjugialis sensus;" et responderunt, "est ille nobis in communi, et non in particulari; est nobis commune beatum, commune jucundum, et commune amaenum, ex particularibus uxorum nostrarum; et hoc Commune, quod nobis est ex illis, est sicut Serenum pacis." His dictis, ecce trans fenestram apparebat Olor stans super ramo ficus, et expansit alas, et evolavit; hoc viso, dicebant Mariti, "hoc nobis est signum silentii de Amore conjugiali; redi per vices, et forte plura detegentur;" ac recesserunt; et abivimus.

V:

1. [NCBS editor's note: Swedenborg accidentally reused nos. 151-156 here. He started a new chapter, too. We have numbered this as section 156b, and concatenated the repeat-numbered sections within it, so that, from 157 on, the new chapter continues as normal.]

2. Prima editio: Sapientia:

3. Prima editio: Arisippus,

4. Prima editio: erat;

5. Prima editio: est

6. Prima editio: Momorabile:

7. Prima editio: cadentis,

8. Prima editio: delitiae suae:

9. Prima editio: scissitandi

  
/ 535