from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno #1

Studere hoc loco

/ 603  
  

1. PRAEFATIO.

Ubi Dominus de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, 1 coram discipulis loquitur, ad finem praedictionum de successivis statibus ejus quoad amorem et fidem, 2 ita dicit:

"Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa. Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum," (Matthaeus 24:29-31).

Qui secundum sensum litterae illa verba intelligunt, non aliter credunt, quam quod omnia illa secundum descriptionem in illo sensu postremo tempore, quod vocatur Ultimum Judicium, eventura sint; ita non solum quod sol et luna obscurabuntur, et quod stellae cadent de caelo, quodque appariturum signum Domini in caelo, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul angelos cum tubis, sed etiam secundum praedictiones alibi, quod totus mundus aspectabilis periturus sit, ac postea novum caelum cum nova terra exstiturum: in hac opinione sunt plerique hodie intra ecclesiam. Sed qui ita credunt, non sciunt arcana quae latent in singulis Verbi; in singulis enim Verbi est sensus internus; in quo non naturalia et mundana, qualia sunt quae in sensu litterae, sed spiritualia et caelestia, intelliguntur; et hoc non modo quoad sensum plurium vocum, sed etiam quoad unamquamvis vocem; 3 Verbum enim conscriptum est per meras correspondentias, 4 ob finem ut in singulis sensus internus sit. Qualis ille sensus est, constare potest ex omnibus illis quae de eo sensu in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt quae etiam inde collata videantur in explicatione De Equo Albo, de quo in Apocalypsi. Secundum eundem sensum intelligenda sunt quae Dominus in supra allato loco de adventu suo in nubibus caeli locutus est; per "solem" ibi, qui obscurabitur, significatur Dominus quoad amorem; 5 per "lunam" Dominus quoad fidem; 6 per "stellas" cognitiones boni et veri, seu amoris et fidei; 7 per "signum Filii hominis in caelo," apparitio Divini veri; per "tribus terrae" quae plangent, omnia veri et boni, seu fidei et amoris; 8 per "adventum Domini in nubibus caeli cum potentia et gloria," praesentia Ipsius in Verbo, et revelatio, 9 per "nubes" significatur Verbi sensus litterae, 10 et per "gloriam Verbi sensus internus; 11 per "angelos cum tuba et voce magna" significatur caelum unde Divinum verum. 12 Inde constare potest, quod per illa verba Domini intelligatur, quod in fine ecclesiae, quando amplius non amor et inde non fides, Dominus aperturus Sit Verbum quoad sensum ejus internum, et quod revelaturus arcana caeli: arcana, quae in nunc sequentibus revelantur, sunt de Caelo et de Inferno, et simul de Vita hominis post mortem. Homo ecclesiae hodie vix aliquid novit de caelo et de inferno, nec de vita sua post mortem, tametsi omnia descripta exstant in Verbo; immo etiam multi, qui intra ecclesiam nati sunt, negant illa, dicentes corde suo, "Quis inde venit et narravit?" Ne itaque tale negativum, quod imprimis regnat apud illos qui multa e mundo sapiunt, etiam inficiat et corrumpat simplices corde et simplices fide, datum est mihi una esse cum angelis, et loqui cum illis sicut homo cum homine, et quoque videre quae in caelis, tum quae in infernis, et hoc per tredecim annos; ita nunc illa ex Visis et Auditis describere; sperans sic ignorantiam illustrari, et incredulitatem dissipari. Quod hodie immediata talis revelatio existat, est quia illa est quae per adventum Domini intelligitur.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

V:

1. [Swedenborg's footnote] Consummatio saeculi, quod sit ultimum tempus ecclesiae (4535, 10672 [10622?]).

2. [Swedenborg's footnote] Explicantur quae Dominus de consummatione saeculi, deque adventu Ipsius, ita de successiva vastatione ecclesiae et de ultimo judicio, praedixerat apud Matthaeum 24; 25, in initiis ad capita [I] Genesis 26 ad Genesis 26; 39; et ibi 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759 [3757?] 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4661-4664, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071).

3. [Swedenborg's footnote] Quod in omnibus et singulis Verbi sit sensus internus seu spiritualis (1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 4442, 9049 [9048?] 9063, 9086).

4. [Swedenborg's footnote] Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde omnia et singula ibi significent spiritualia (1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2900, 9086).

5. [Swedenborg's footnote] Quod "sol" in Verbo significet Dominum quoad amorem, et inde amorem in Dominum (1529, 1837, 2441, 2495, 4060, 4696, [I] 4996, 7083, 10809).

6. [Swedenborg's footnote] Quod "luna" in Verbo significet Dominum quoad fidem, et inde fidem in Dominum (1529, 1530, 2495, 4060, 4996 [4696?] 7083).

7. [Swedenborg's footnote] Quod "stellae" in Verbo significent cognitiones boni et veri (2495, 2849, 4697).

8. [Swedenborg's footnote] Quod "tribus" significent omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris (3858, 3926, 4060, 6335).

9. [Swedenborg's footnote] Quod "adventus Domini" sit praesentia Ipsius in Verbo, ac revelatio (3900, 4060).

10. [Swedenborg's footnote] Quod "nubes" in Verbo significent Verbum in littera, seu sensum litterae ejus (4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574).

11. [Swedenborg's footnote] Quod "gloria" in Verbo significet Divinum verum quale est in caelo, et quale est in sensu interno Verbi (4809, [I] 5292, 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).

12. [Swedenborg's footnote] Quod "tuba" seu "buccina" significet Divinum verum in caelo, et e caelo revelatum (8815, 8823, 8915); [quod hoc similiter [significetur] per "vocem," (6971, 9926).

/ 603  
  

Bibliorum

 

Matthaeus 25

Study

   

1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.

2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :

3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :

4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.

9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.

12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.

13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.

16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.

23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :

25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.

26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :

27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :

29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :

32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :

33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.

34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :

35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :

36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.

37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?

38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?

39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?

40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :

42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non desistis mihi potum :

43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.

44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?

45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

46 Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.