from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno #1

Studere hoc loco

/ 603  
  

1. PRAEFATIO.

Ubi Dominus de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, 1 coram discipulis loquitur, ad finem praedictionum de successivis statibus ejus quoad amorem et fidem, 2 ita dicit:

"Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa. Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum," (Matthaeus 24:29-31).

Qui secundum sensum litterae illa verba intelligunt, non aliter credunt, quam quod omnia illa secundum descriptionem in illo sensu postremo tempore, quod vocatur Ultimum Judicium, eventura sint; ita non solum quod sol et luna obscurabuntur, et quod stellae cadent de caelo, quodque appariturum signum Domini in caelo, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul angelos cum tubis, sed etiam secundum praedictiones alibi, quod totus mundus aspectabilis periturus sit, ac postea novum caelum cum nova terra exstiturum: in hac opinione sunt plerique hodie intra ecclesiam. Sed qui ita credunt, non sciunt arcana quae latent in singulis Verbi; in singulis enim Verbi est sensus internus; in quo non naturalia et mundana, qualia sunt quae in sensu litterae, sed spiritualia et caelestia, intelliguntur; et hoc non modo quoad sensum plurium vocum, sed etiam quoad unamquamvis vocem; 3 Verbum enim conscriptum est per meras correspondentias, 4 ob finem ut in singulis sensus internus sit. Qualis ille sensus est, constare potest ex omnibus illis quae de eo sensu in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt quae etiam inde collata videantur in explicatione De Equo Albo, de quo in Apocalypsi. Secundum eundem sensum intelligenda sunt quae Dominus in supra allato loco de adventu suo in nubibus caeli locutus est; per "solem" ibi, qui obscurabitur, significatur Dominus quoad amorem; 5 per "lunam" Dominus quoad fidem; 6 per "stellas" cognitiones boni et veri, seu amoris et fidei; 7 per "signum Filii hominis in caelo," apparitio Divini veri; per "tribus terrae" quae plangent, omnia veri et boni, seu fidei et amoris; 8 per "adventum Domini in nubibus caeli cum potentia et gloria," praesentia Ipsius in Verbo, et revelatio, 9 per "nubes" significatur Verbi sensus litterae, 10 et per "gloriam Verbi sensus internus; 11 per "angelos cum tuba et voce magna" significatur caelum unde Divinum verum. 12 Inde constare potest, quod per illa verba Domini intelligatur, quod in fine ecclesiae, quando amplius non amor et inde non fides, Dominus aperturus Sit Verbum quoad sensum ejus internum, et quod revelaturus arcana caeli: arcana, quae in nunc sequentibus revelantur, sunt de Caelo et de Inferno, et simul de Vita hominis post mortem. Homo ecclesiae hodie vix aliquid novit de caelo et de inferno, nec de vita sua post mortem, tametsi omnia descripta exstant in Verbo; immo etiam multi, qui intra ecclesiam nati sunt, negant illa, dicentes corde suo, "Quis inde venit et narravit?" Ne itaque tale negativum, quod imprimis regnat apud illos qui multa e mundo sapiunt, etiam inficiat et corrumpat simplices corde et simplices fide, datum est mihi una esse cum angelis, et loqui cum illis sicut homo cum homine, et quoque videre quae in caelis, tum quae in infernis, et hoc per tredecim annos; ita nunc illa ex Visis et Auditis describere; sperans sic ignorantiam illustrari, et incredulitatem dissipari. Quod hodie immediata talis revelatio existat, est quia illa est quae per adventum Domini intelligitur.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

V:

1. [Swedenborg's footnote] Consummatio saeculi, quod sit ultimum tempus ecclesiae (4535, 10672 [10622?]).

2. [Swedenborg's footnote] Explicantur quae Dominus de consummatione saeculi, deque adventu Ipsius, ita de successiva vastatione ecclesiae et de ultimo judicio, praedixerat apud Matthaeum 24; 25, in initiis ad capita [I] Genesis 26 ad Genesis 26; 39; et ibi 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759 [3757?] 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4661-4664, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071).

3. [Swedenborg's footnote] Quod in omnibus et singulis Verbi sit sensus internus seu spiritualis (1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 4442, 9049 [9048?] 9063, 9086).

4. [Swedenborg's footnote] Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde omnia et singula ibi significent spiritualia (1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2900, 9086).

5. [Swedenborg's footnote] Quod "sol" in Verbo significet Dominum quoad amorem, et inde amorem in Dominum (1529, 1837, 2441, 2495, 4060, 4696, [I] 4996, 7083, 10809).

6. [Swedenborg's footnote] Quod "luna" in Verbo significet Dominum quoad fidem, et inde fidem in Dominum (1529, 1530, 2495, 4060, 4996 [4696?] 7083).

7. [Swedenborg's footnote] Quod "stellae" in Verbo significent cognitiones boni et veri (2495, 2849, 4697).

8. [Swedenborg's footnote] Quod "tribus" significent omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris (3858, 3926, 4060, 6335).

9. [Swedenborg's footnote] Quod "adventus Domini" sit praesentia Ipsius in Verbo, ac revelatio (3900, 4060).

10. [Swedenborg's footnote] Quod "nubes" in Verbo significent Verbum in littera, seu sensum litterae ejus (4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574).

11. [Swedenborg's footnote] Quod "gloria" in Verbo significet Divinum verum quale est in caelo, et quale est in sensu interno Verbi (4809, [I] 5292, 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).

12. [Swedenborg's footnote] Quod "tuba" seu "buccina" significet Divinum verum in caelo, et e caelo revelatum (8815, 8823, 8915); [quod hoc similiter [significetur] per "vocem," (6971, 9926).

/ 603  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2395

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

2395. ‘Quia perdentes nos locum hunc’: quod significet quod status mali in quo erant, damnaret eos, constat a sensu ‘perdere’ cum praedicatur de Domino, quod in significatu interno sit perire a malo hoc est, damnari; tum a significatione ‘loci’ quod sit status mali, n. 2393. Multoties in Verbo occurrit quod ‘Jehovah perdat’, sed in sensu interno intelligitur quod homo semet perdat, Jehovah enim seu Dominus nullum perdit, sed quia apparet sicut foret a Jehovah seu Domino, quia omnia et singula videt, et omnia et singula regit, ita passim locutum est in Verbo ob causam ut inde homines teneantur in communissima idea, quod omnia sub oculis Domini sint, et omnia sub Ipsius auspicio, in qua idea cum primum tenentur, dein possunt facile instrui; explicationes enim Verbi quoad sensum internum, non sunt nisi quam singularia quae communem ideam elucidant: causa etiam est quod qui in nullo amore sunt, teneantur in timore, et sic vereantur Dominum et ad Ipsum propter liberationem fugiant; inde patet quod nihil noceat quod credatur sensui litterae, tametsi internus aliud docet, modo illud fiat ex simplici corde; sed de his plenius in sequentibus ad vers. 24, n. 2447, ubi dicitur quod ‘Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem’; tantum abest ut angeli quia in sensu interno sunt, cogitent quod Jehovah seu Dominus aliquem perdat, ut solam ejus rei ideam non sustineant, quare cum haec et similia in Verbo ab homine leguntur, rejicitur quasi ad tergum sensus litterae, et abit tandem in illum, quod ipsum malum sit quod perdit hominem, 1 et quod Dominus neminem perdat, ut constare potest ab exemplo, de quo n. 1875.

V:

1. The Manuscript inserts et sic damnat illum. This should probably have been deleted for it continues et quod Dominus neminem perdat, minus damnet, quia nihil nisibonum ab Ipso. From minus to Ipso is then deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.