from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Divina Providentia #1

Studere hoc loco

/ 340  
  

1. SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA

Quod Divina Providentia sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini

Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA in Transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia. Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris, 34-39.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51.

Quod omnia Universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, 52, 53, 151-156.

Quod omnia Universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60. 1

Quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod Calor inde procedens sit Amor, et Lux inde procedens sit Sapientia, 83-98, 296-301.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant, 99-102.

Quod Dominus ab aeterno, qui 2 est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo, 282-284, 290-295.

Haec in Transactione, quae vocatur Sapientia 3 Angelica de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA.

V:

1. Prima editio: 54

2. Prima editio: qni

3. Prima editio: Sapientin

/ 340  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #99

Studere hoc loco

  
/ 432  
  

99. QUOD SPIRITUALIS CALOR ET LUX A PROCEDENDO A DOMINO UT SOLE UNUM FACIANT, SICUT IPSIUS DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA UNUM FACIUNT. Quomodo Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum faciunt, in Parte Prima dictum est; similiter unum faciunt Calor et Lux, quia haec procedunt, et quae procedunt, unum faciunt per correspondentiam; calor enim correspondet Amori, et lux Sapientiae. Inde sequitur, quod sicut Divinus Amor est Divinum Esse, et Divina Sapientia est Divinum Existere, ut supra 14-16, ita Spiritualis Calor est Divinum procedens ex Divino Esse, et Spiritualis Lux est Divinum procedens ex Divino Existere; quare sicut per unionem illam Divinus Amor est Divinae Sapientiae et Divina Sapientia est Divini Amoris, ut supra 34-39, ita Spiritualis calor est Spiritualis lucis, et Spiritualis lux est Spiritualis caloris; et quia talis unio est, sequitur quod Calor et Lux in procedendo a Domino ut Sole unum sint. Quod autem non ut unum recipiantur ab Angelis et ab hominibus, videbitur in sequentibus.

  
/ 432