from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #1

Studere hoc loco

/ 325  
  

1. DE NOVA HIEROSOLYMA ET EJUS DOCTRINA CAELESTI.

DE NOVO CAELO ET NOVA TERRA; ET QUID PER "NOVAM HIEROSOLYMAM" INTELLIGITUR.

DICITUR in Apocalypsi,

"Vidi caelum novum et terram novam, primum enim caelum et prima terra transierant.... Et...vidi sanctam illam civitatem Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e caelo, paratam ut sponsam coram viro suo." ....Civitas "habebat murum magnum et altum, qui habebat portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum..Israelis. ....Et murus civitatis habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni. ....Ipsa civitas quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta erat quanta latitudo. Et mensus est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia; et erant longitudo et latitudo et altitudo ejus aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. ..Erat murus ejus ex jaspide, ipsa vero civitas aurum purum, simile vitro puro: et fundamenta muri civitatis ex omni lapide pretioso..... Duodecim portae duodecim margaritae erant; ...et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum. ....Gloria Dei illustrabat illam, et lucerna ejus erat Agnus. ....Gentes quae servatae fuerunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem suum ad illam afferent" (21:1-2, 12-24).

Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae; nempe, quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter; et sicut angeli intelligunt, ita significant illa; et is est sensus internus seu spiritualis Verbi.

Per "novum caelum et novam terram," in sensu interno seu spirituali, in quo sunt angeli, intelligitur nova ecclesia tam in caelis quam in terris; (de ecclesia utrobivis dicetur infra;)

per "civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo" intelligitur caelestis ejus doctrina;

per "longitudinem," "latitudinem" et "altitudinem," quae aequales, intelliguntur omnia bona et vera illius doctrinae in complexu;

per "murum" ejus intelliguntur vera tutantia illam;

per "mensuram muri," quae "centum quadraginta quatuor cubitorum," quae "mensura hominis quae est angeli," intelliguntur omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum;

per "duodecim portas," quae ex margaritis, intelliguntur vera introducentia; similiter per "duodecim angelos in portis;" per "fundamenta muri," quae "ex omni lapide pretioso," intelliguntur cognitiones super quibus doctrina illa fundatur;

per "duodecim tribus Israelis" intelliguntur omnia ecclesiae in genere et in specie; similia per "duodecim apostolos;" per "aurum simile vitro puro," ex quo civitas et platea, intelligitur bonum amoris ex quo pellucet doctrina cum suis veris;

per "gentes" quae servatae, et per "reges terrae" qui gloriam et honorem in illam afferent, intelliguntur omnes ab ecclesia qui in bonis et veris sunt;

per "Deum" et "Agnum" intelligitur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum Talis est sensus spiritualis Verbi, cui sensus naturalis, qui est sensus litterae, inservit pro basi; sed usque bini illi sensus, spiritualis et naturalis, unum faciunt per correspondentias.

Quod talis intellectus spiritualis insit omnibus illis, non vacat hic ostendere, quia non hujus operis est; sed ostensa videantur in Arcanis Caelestibus, in sequentibus his locis:

- Quod in Verbo per "terram" significetur ecclesia, imprimis ubi per "terram" intelligitur Terra Canaan (Arcana Coelestia 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643): quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi, et ejus cultus (Arcana Coelestia 1262).

"Populus terrae," quod sint qui ab ecclesia spirituali (Arcana Coelestia 2928).

Quod "novum caelum et nova terra" significent novum in caelis et in terris quoad bona et vera, ita quoad illa quae sunt ecclesiae utrobivis (Arcana Coelestia 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373).

(Quid intelligitur per "primum caelum et primam terram" quae transiverant, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem; et in specie ibi, De Ultimo Judicio 65-72.)

Quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam (Arcana Coelestia 402, 3654, 9166).

Quod per "urbes" et "civitates" significentur doctrinae, quae ecclesiae et religionis (Arcana Coelestia 402, 2450 [2449?], 2712, 2943, 3216, 4492, 4493).

Quod per "murum civitatis" significetur verum doctrinae tutans (Arcana Coelestia 6419).

Quod per "portas urbis" significentur vera introducentia ad doctrinam, et per doctrinam in ecclesiam (Arcana Coelestia 2943, 4478, [4477?], 4492, 4493).

Quod per "duodecim tribus Israelis" repraesentata fuerint, et inde significata, omnia vera et bona ecclesiae in genere et in specie, ita omnia fidei et amoris (Arcana Coelestia 3858, 3926, 4060, 6335).

Quod per "duodecim apostolos Domini" similia (Arcana Coelestia 2129, 2329 [3272?], 3354, 3488, 3858, 6397).

Quod de apostolis dicatur quod "sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis," significetur quod omnes secundum vera et bona ecclesiae judicandi sint, ita a Domino a quo illa Arcana Coelestia 2129, 6397).

Quod per "duodecim" significentur omnia in complexu (Arcana Coelestia 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Quod simile per numerum "centum quadraginta quatuor," quia est numerus multiplicatus per duodecim in duodecim (Arcana Coelestia 7973):

quod etiam simile per "duodecim millia" (Arcana Coelestia 7973).

Quod omnes numeri in Verbo significent res (Arcana Coelestia 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253).

Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (Arcana Coelestia 5291, 5335, 5708, 7973).

Quod per "mensuram" significetur quale rei quoad verum et bonum (Arcana Coelestia 3104, 9603, 10262).

Quod per "fundamenta muri" significentur cognitiones veri super quibus doctrinalia fundantur (Arcana Coelestia 9642 [9643?]).

Quod per "quadrangulare" seu "quadratum" significetur perfectum (Arcana Coelestia 9717, 9861).

Quod per "longitudinem" significetur bonum et ejus extensio, et per "latitudinem" verum et ejus extensio (Arcana Coelestia 1613, 9487).

Quod per "lapides pretiosos" significentur vera ex bono (Arcana Coelestia 114, 9863, 9865).

Quid per "lapides pretiosos" in Urim et Thummim in genere et in specie (Arcana Coelestia 3862, 9864, 9866, 9905, 9891, 9895). Quid per "jaspidem," ex quo murus (Arcana Coelestia 9872).

Quod per "plateam civitatis" significetur verum doctrinae ex bono (Arcana Coelestia 2336).

Quod per "aurum" significetur bonum amoris (Arcana Coelestia 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881).

Quod per "gloriam" significetur Divinum Verum quale est in caelo, et inde intelligentia et sapientia (Arcana Coelestia 4809, 5292, [5068?], 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).

Quod per "gentes" significentur illi in ecclesia qui in bono sunt, et inde abstracte bona ecclesiae (Arcana Coelestia 1059, 1159, 1258, 1260, (1261,) 1288, [1285?], 1416, 1849, 4574, 7830, 9255, 9256).

Quod per "reges" significentur illi in ecclesia qui in veris sunt, et inde abstracte vera ecclesiae (Arcana Coelestia 1672, 2015, 2069, 4575, 5044).

Quod ritualia circa coronationes regum involvant talia quae sunt Divini Veri (de quibus); sed quod cognitio de illis hodie perierit (Arcana Coelestia 4581, 4966).

/ 325  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6397

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

6397. ‘Judicabit populum suum sicut una tribuum Israelis’: quod significet quod unum sit ex veris in communi quae repraesentant tribus Israelis, constat ex significatione ‘judicare’ quod sit verum in suo officio, de qua sequitur; ex significatione ‘populi’ quod sint illi qui in vero sunt, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 4619; hic illi qui in vero sunt et nondum in bono, 1 nam sunt illi ‘Dan’ seu ‘populus Danis’, 2 n. 6396; ex repraesentatione ‘tribuum Israelis’ quod sint omnia 3 vera et bona fidei in communi, de qua n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, inde per ‘judicabit populum 4 sicut una tribuum Israelis’ significatur quod verum hoc quod per ‘Danem’ repraesentatur, sit 5 unum inter vera communia quae repraesentant tribus Israelis: Quod ‘judicare populum suum’ sit verum in suo officio, est quia per ‘tribus Israelis’ repraesentantur omnia vera in communi, ut ex locis supra 6 citatis constare potest; et vera sunt quae judicant, ita per ‘judicare populum suum’ significatur verum in suo officio.

[2] In Verbo legitur quod ‘viginti quatuor seniores sessuri sint super thronis, et judicaturi gentes et populos’; 7 et quod duodecim apostoli similiter sessuri sint super thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis'; qui non sensum internum Verbi novit, credet quod ita fiet, at quomodo id intelligendum, constare potest cum ex sensu interno scitur quid significant ‘viginti quatuor seniores’, et quid ‘duodecim apostoli’, 8 tum quid ‘throni’, quod nempe omnia vera in suo complexu secundum quae judicium; 9 similiter intelligitur hic per ‘judicare populum sicut una tribuum Israelis’, non quod illi aut aliqui seniores illorum judicaturi sint, sed quod ipsa vera quae per illos significantur proinde Dominus solus, nam ab Ipso omne verum procedit. De viginti quatuor senioribus quod sessuri super thronis et judicaturi, ita apud Johannem, Circa thronum erant throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas, Apoc. 4:4, xi 1:16;

et apud eundem,

Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis, Apoc. 20:4: de duodecim apostolis apud Matthaeum, Jesus dixit, Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis, 19:28:

et apud Lucam,

Ego dispono vobis, sicut disposuit Pater Mihi regnum, ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo; et sedeatis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis, 22 [29, ] 30;

[3] quod 10 hic non viginti quatuor seniores nec duodecim apostoli 11 intelligantur, sed omnia vera et bona in communi, constare potest ex eo quod nullus homo, ne quidem aliquis angelus, possit aliquem judicare; interiora enim qualia sunt et qualia erunt, et hoc in aeternum, nemo scire potest quam solus Dominus; quod per ‘duodecim apostolos’ similia ac per ‘duodecim tribus’ significata sint, nempe omnia vera et bona in complexu, videatur n. 2129, 2553, 3488, 3858 fin. Ex his nunc patet quod per ‘Dan judicabit populum suum sicut una tribuum Israelis’ significetur quod verum quod repraesentatur per ‘Danem’, sit unum inter vera 12 communia, per quae judicium.

V:

1. sunt enim

2. The Manuscript inserts de qua mox supra.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts suum.

5. etiam, in the First Latin Edition, but see end of number

6. alligatis

7. tum etiam

8. et

9. ita quoque

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. significentur

12. in communi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.