from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #1

Studere hoc loco

/ 325  
  

1. DE NOVA HIEROSOLYMA ET EJUS DOCTRINA CAELESTI.

DE NOVO CAELO ET NOVA TERRA; ET QUID PER "NOVAM HIEROSOLYMAM" INTELLIGITUR.

DICITUR in Apocalypsi,

"Vidi caelum novum et terram novam, primum enim caelum et prima terra transierant.... Et...vidi sanctam illam civitatem Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e caelo, paratam ut sponsam coram viro suo." ....Civitas "habebat murum magnum et altum, qui habebat portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum..Israelis. ....Et murus civitatis habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni. ....Ipsa civitas quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta erat quanta latitudo. Et mensus est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia; et erant longitudo et latitudo et altitudo ejus aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. ..Erat murus ejus ex jaspide, ipsa vero civitas aurum purum, simile vitro puro: et fundamenta muri civitatis ex omni lapide pretioso..... Duodecim portae duodecim margaritae erant; ...et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum. ....Gloria Dei illustrabat illam, et lucerna ejus erat Agnus. ....Gentes quae servatae fuerunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem suum ad illam afferent" (21:1-2, 12-24).

Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae; nempe, quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter; et sicut angeli intelligunt, ita significant illa; et is est sensus internus seu spiritualis Verbi.

Per "novum caelum et novam terram," in sensu interno seu spirituali, in quo sunt angeli, intelligitur nova ecclesia tam in caelis quam in terris; (de ecclesia utrobivis dicetur infra;)

per "civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo" intelligitur caelestis ejus doctrina;

per "longitudinem," "latitudinem" et "altitudinem," quae aequales, intelliguntur omnia bona et vera illius doctrinae in complexu;

per "murum" ejus intelliguntur vera tutantia illam;

per "mensuram muri," quae "centum quadraginta quatuor cubitorum," quae "mensura hominis quae est angeli," intelliguntur omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum;

per "duodecim portas," quae ex margaritis, intelliguntur vera introducentia; similiter per "duodecim angelos in portis;" per "fundamenta muri," quae "ex omni lapide pretioso," intelliguntur cognitiones super quibus doctrina illa fundatur;

per "duodecim tribus Israelis" intelliguntur omnia ecclesiae in genere et in specie; similia per "duodecim apostolos;" per "aurum simile vitro puro," ex quo civitas et platea, intelligitur bonum amoris ex quo pellucet doctrina cum suis veris;

per "gentes" quae servatae, et per "reges terrae" qui gloriam et honorem in illam afferent, intelliguntur omnes ab ecclesia qui in bonis et veris sunt;

per "Deum" et "Agnum" intelligitur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum Talis est sensus spiritualis Verbi, cui sensus naturalis, qui est sensus litterae, inservit pro basi; sed usque bini illi sensus, spiritualis et naturalis, unum faciunt per correspondentias.

Quod talis intellectus spiritualis insit omnibus illis, non vacat hic ostendere, quia non hujus operis est; sed ostensa videantur in Arcanis Caelestibus, in sequentibus his locis:

- Quod in Verbo per "terram" significetur ecclesia, imprimis ubi per "terram" intelligitur Terra Canaan (Arcana Coelestia 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643): quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi, et ejus cultus (Arcana Coelestia 1262).

"Populus terrae," quod sint qui ab ecclesia spirituali (Arcana Coelestia 2928).

Quod "novum caelum et nova terra" significent novum in caelis et in terris quoad bona et vera, ita quoad illa quae sunt ecclesiae utrobivis (Arcana Coelestia 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373).

(Quid intelligitur per "primum caelum et primam terram" quae transiverant, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem; et in specie ibi, De Ultimo Judicio 65-72.)

Quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam (Arcana Coelestia 402, 3654, 9166).

Quod per "urbes" et "civitates" significentur doctrinae, quae ecclesiae et religionis (Arcana Coelestia 402, 2450 [2449?], 2712, 2943, 3216, 4492, 4493).

Quod per "murum civitatis" significetur verum doctrinae tutans (Arcana Coelestia 6419).

Quod per "portas urbis" significentur vera introducentia ad doctrinam, et per doctrinam in ecclesiam (Arcana Coelestia 2943, 4478, [4477?], 4492, 4493).

Quod per "duodecim tribus Israelis" repraesentata fuerint, et inde significata, omnia vera et bona ecclesiae in genere et in specie, ita omnia fidei et amoris (Arcana Coelestia 3858, 3926, 4060, 6335).

Quod per "duodecim apostolos Domini" similia (Arcana Coelestia 2129, 2329 [3272?], 3354, 3488, 3858, 6397).

Quod de apostolis dicatur quod "sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis," significetur quod omnes secundum vera et bona ecclesiae judicandi sint, ita a Domino a quo illa Arcana Coelestia 2129, 6397).

Quod per "duodecim" significentur omnia in complexu (Arcana Coelestia 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Quod simile per numerum "centum quadraginta quatuor," quia est numerus multiplicatus per duodecim in duodecim (Arcana Coelestia 7973):

quod etiam simile per "duodecim millia" (Arcana Coelestia 7973).

Quod omnes numeri in Verbo significent res (Arcana Coelestia 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253).

Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (Arcana Coelestia 5291, 5335, 5708, 7973).

Quod per "mensuram" significetur quale rei quoad verum et bonum (Arcana Coelestia 3104, 9603, 10262).

Quod per "fundamenta muri" significentur cognitiones veri super quibus doctrinalia fundantur (Arcana Coelestia 9642 [9643?]).

Quod per "quadrangulare" seu "quadratum" significetur perfectum (Arcana Coelestia 9717, 9861).

Quod per "longitudinem" significetur bonum et ejus extensio, et per "latitudinem" verum et ejus extensio (Arcana Coelestia 1613, 9487).

Quod per "lapides pretiosos" significentur vera ex bono (Arcana Coelestia 114, 9863, 9865).

Quid per "lapides pretiosos" in Urim et Thummim in genere et in specie (Arcana Coelestia 3862, 9864, 9866, 9905, 9891, 9895). Quid per "jaspidem," ex quo murus (Arcana Coelestia 9872).

Quod per "plateam civitatis" significetur verum doctrinae ex bono (Arcana Coelestia 2336).

Quod per "aurum" significetur bonum amoris (Arcana Coelestia 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881).

Quod per "gloriam" significetur Divinum Verum quale est in caelo, et inde intelligentia et sapientia (Arcana Coelestia 4809, 5292, [5068?], 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).

Quod per "gentes" significentur illi in ecclesia qui in bono sunt, et inde abstracte bona ecclesiae (Arcana Coelestia 1059, 1159, 1258, 1260, (1261,) 1288, [1285?], 1416, 1849, 4574, 7830, 9255, 9256).

Quod per "reges" significentur illi in ecclesia qui in veris sunt, et inde abstracte vera ecclesiae (Arcana Coelestia 1672, 2015, 2069, 4575, 5044).

Quod ritualia circa coronationes regum involvant talia quae sunt Divini Veri (de quibus); sed quod cognitio de illis hodie perierit (Arcana Coelestia 4581, 4966).

/ 325  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9256

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

9256. ‘Reducendo reduces eum 1 illi’: quod significet instructionem et emendationem, constat ex significatione ‘reducere’ cum de illis qui extra Ecclesiam in bono et vero non genuino sunt, quod sit instruere et emendare, nam sic reducuntur. Quod benefaciendum sit illis qui extra Ecclesiam sunt, etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Audivistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, Amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus; nam si amaveritis amantes vos, quid praemium habetis? et si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis? [v]43-47; etiam hic per ‘inimicos’ et per ‘odio habentes’ in sensu spirituali intelliguntur qui dissident quoad 2 bona et vera fidei, in genere illi qui extra Ecclesiam sunt, quoniam gens Judaica illos considerabat ut hostes, quos internecioni dare et impune occidere liceret; quod illi in sensu spirituali per ‘inimicos’ intelligantur, patet, quia dicitur, ‘si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis?’ fratres enim vocati sunt omnes qui a Jacobo nati sunt, ita qui intra Ecclesiam erant.

[2] Quod illos qui extra Ecclesiam sunt et gentes vocantur, porro concernit, in falsis quidem doctrinae sunt sed ex ignorantia quia non habent Verbum, at usque cum instructi, in perceptione clariore sunt et inde in 3 perceptione interiore de caelesti vita apud hominem quam Christiani; causa est quia non confirmaverunt se contra vera fidei sicut 4 perplures Christiani; quapropter internus illorum homo non est clausus, sed est, sicut 5 apud infantes, apertilis et receptibilis veri; nam qui confirmaverunt se contra vera et bona fidei, ut faciunt omnes illi qui male vivunt, illi apud se claudunt internum hominem supra et aperiunt infra, unde internus eorum homo spectat modo illa quae infra sunt, hoc est, in externum seu naturalem hominem, et per illum in ea quae in mundo sunt, et in ea quae circum corpus suum et quae super tellure; et cum ita, spectant deorsum, quod est versus infernum;

[3] apud tales internus homo versus caelum aperiri non potest nisi discutiantur negativa veri seu affirmativa falsi quae clauserunt, quae discutienda sunt in mundo; quod non 6 fieri potest nisi per inversionem vitae totalem, ita per plures annos; nam falsa per series se disponunt, et nexum 7 inter se continuum faciunt, et formant ipsam mentem naturalem et ejus intuitionem quoad illa quae Ecclesiae et caeli sunt; inde est quod omnia quae fidei et charitatis sunt, hoc est, quae doctrinae Ecclesiae 8 seu quae Verbi, in communi omnia caelestia et Divina, illis caligo sint, et vicissim mundana et terrestria illis lux; inde patet quod 9 destruere falsa apud tales sit destruere ipsam vitam, et si illis novum vitae erit, quod falsa successive exstirpanda sint et loco eorum implantanda vera et bona quae similiter continuum nexum inter se formabunt, ac in series disponentur; hoc intelligitur per inversionem vitae totalem quae non nisi quam per plures annos dari potest 10 ; quare qui 11 credit quod homo momento fieri possit novus, valde fallitur.

[4] At qui se non confirmaverunt contra bona et vera fidei, sicut illi qui extra Ecclesiam sunt, et tamen in quadam specie fidei et charitatis secundum suum religiosum vixerunt, illi non potuerunt per negativa veri ac per confirmativa falsi contra verum fidei ex Verbo apud se internum hominem claudere, quapropter etiam, si non in mundo, usque in altera vita, aperitur eorum internum supra, quod est in caelum et ad Dominum, et tunc simul omnia terrestria et mundana quae secum a vita in mundo traxerunt elevantur, ut simul spectent sursum; per quae in statu sunt recipere vera fidei et bona charitatis a Domino, ac imbui intelligentia et sapientia, et sic donari felicitate aeterna; talis sors est omnium qui secundum religiosum suum in bono vixerunt; quapropter Ecclesia Domini est per universum orbem sparsa; sed ipsa Ecclesia Domini in terris se habet sicut Maximus Homo in caelis, cujus cor et pulmo est ubi Verbum, ac reliqua membra et viscera, quae a corde et pulmone vivunt, sunt ubi non 12 Verbum.

[5] Ex his quoque constare potest unde est cur nova Ecclesia semper apud gentes quae extra Ecclesiam sunt instauretur, n. 2986, 4747, quod fit quando vetus Ecclesia clausit sibi caelum, ut supra dictum est; inde est quod Ecclesia a populo Judaico translata sit ad gentes, et quoque quod hodierna Ecclesia etiam ad gentes nunc transferatur. Quod Ecclesia ad gentes quae agnoscunt Dominum transferatur, 13 constat a pluribus locis in Verbo, ut ab his sequentibus: apud Esaiam,

Populus ambulantes in tenebris 14 viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos; multiplicasti gentem, illi magnum reddidisti gaudium, 9:1, 2 [KJV 9:2, 3]:

apud eundem,

Fiet in die illo, 15 radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria, 11:20:

[6] apud eundem,

Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, quia custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum 16 e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, 42:6, 7:

apud eundem,

En testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem gentibus; en gentem, non novisti, vocabis, et gens, non noverant Te, ad Te current, propter Jehovam Deum Tuum, et ob Sanctum Israelis, 55:4, 5:

apud eundem,

Ambulabunt gentes ad lucem Tuam, et reges ad splendorem ortus Tui; attolle circumcirca oculos Tuos, omnes congregantur, veniunt ad Te; filii tui e longinquo veniunt, et filiae Tuae ad latus a nutricibus apportantur; tunc videbis et afflues, et stupebit et dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium venient ad Te, 60:3-5:

in prophetia Simeonis de Domino nato, apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Dei, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium, 2:30-32.

[7] In omnibus illis locis agitur de Domino quod gentes ad Ipsum venturae sint; et ad Ipsum veniunt cum Ipsum agnoscunt pro suo Deo; et quod mirum, gentes adorant unicum Deum sub 17 forma humana; quapropter cum audiunt de Domino, recipiunt Ipsum et agnoscunt; nova Ecclesia nec apud alios instaurari potest. Quod apud tales Ecclesia instauretur, patet porro a Domini verbis, apud Matthaeum, Annon legistis in scripturis, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? ideo dico vobis, Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus, 21:42, 43;

‘lapis’ est Dominus, n. 6426, ‘aedificantes’ sunt qui ab Ecclesia; quod hi ultimi erunt, et gentes primi, apud Lucam, Venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione et meridie, accumbentes in regno Dei, et ecce sunt 18 extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt 18 ultimi, 13:29, 30.

V:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. vera et bona

3. affirmatione

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. infantum

6. fit nisi per plures annos, et per etiam inversionem vitae totalem

7. cum omnibus et singulis

8. et

9. destruere falsa, sit destruere ipsam mentem eorum, ita ipsam vitam, et quod si haec destruenda sint, loco eorum implantanda sint vera et bona, quae similiterse inseries disponent et formabunt nexum

10. The Manuscript inserts, et usque vulnera seu cicatrices manent.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts est.

13. The Manuscript places this after Verbo.

14. viderant, in the First Latin Edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. in

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. The Greek is (eschatoi)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.