from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Studere hoc loco

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

V:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6605

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

6605. Dignum observatu est quod sicut universum caelum refert unum hominem, qui inde Maximus Homo vocatur, de quo ad fines plurium capitum, ita unaquaevis societas similiter referat hominem, nam imago universi caeli influit in societates et facit ut illae similes sint, nec modo in societates sed etiam in singulos in societate; inde forma singulis humana, nam 1 unusquisque in societate angelica 2 est in minima forma caelum; varietates formae humanae eorum se habent secundum quale boni et veri apud illos; inde est quod 3 quisque spiritus et angelus appareat in forma prorsus secundum communicationem ejus cogitationum et affectionum cum societatibus; 4 inde sicut in bono et vero sunt, ita in forma pulchriore humana; at si communicatio cogitationum et affectionum diffusa est in societates non secundum ordinem caelestem, tunc forma in eo gradu impulchra est; si autem communicatio est cum societatibus infernalibus, tunc forma deformis est et diabolica; et qui prorsus in opposito sunt contra bonum et verum, quia in opposito sunt contra formam caeli quae est humana, apparent in luce caeli non 5 sicut homines, sed sicut monstra; ita totum infernum, ita societates ibi, ac ita singuli in societatibus; etiam cum varietate secundum gradum oppositionis mali contra bonum, et inde falsi contra verum.

V:

1. sunguli

2. sunt

3. unusquisque

4. et

5. The Manuscript inserts amplius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.