from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #0

Studere hoc loco

/ 65  
  

DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO.

PRAEFATIO

Ante aliquot annos edita sunt quinque opuscula, quae sunt,

1. De Caelo et Inferno;

2. Doctrina Novae Hierosolymae;

3. De Ultimo Judicio;

4. De Equo Albo;

5. De Planetis et Telluribus in Universo:

in quibus manifestata sunt plura, quae hactenus ignota fuerunt. Nunc ex mandato Domini, qui mihi revelatus est, publico sistenda sunt sequentia:

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino;

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra;

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex Praeceptis Decalogi;

Doctrina Novae Hierosolymae de Fide;

Continuatio de Ultimo Judicio;

Sapientia Angelica de Divina Providentia;

Sapientia Angelica de Divina Omnipotentia, Omnipraesentia, Omniscientia, Infinitate et Aeternitate;

Sapientia Angelica de Divino Amore et de Divina Sapientia;

Sapientia Angelica de Vita.

Dicitur Doctrina Novae Hierosolymae, ac intelligitur Doctrina pro Nova Ecclesia, quae hodie a Domino instauranda est ; vetus enim ecclesia ad finem suum pervenit, ut constare potest ex illis quae in opusculo De Ultimo Judicio (n. 33-39), dicta sunt, et quae in sequentibus opusculis mox nominatis ulterius dicenda sunt. Quod per "Novam Hierosolymam," quae in Apocalypsi (cap. 21.) praedicitur ventura post judicium, intelligatur Nova Ecclesia, videatur hic infra in ultimo articulo.

/ 65  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

De Ultimo Judicio #33

Studere hoc loco

  
/ 74  
  

33. (VI.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM EXISTAT, QUANDO FINIS ECCLESIAE EST; ET QUOD FINIS ECCLESIAE SIT, QUANDO NON FIDES QUIA NON CHARITAS.

Quod ultimum judicium existat quando finis ecclesiae est, sunt plures causae. Primaria est, quod tunc perire incipiat aequilibrium inter caelum et infernum, et cum aequilibrio ipsum liberum hominis; et cum liberum hominis perit, tunc non amplius salvari potest; ex libero enim tunc fertur ad infernum, et non in libero duci potest ad caelum; nam absque libero nemo reformari potest, et omne liberum hominis est ex aequilibrio inter caelum et infernum: quod ita sit constare potest ex binis articulis in opere De Caelo et Inferno; ubi actum est De Aequilibrio inter Caelum et Infernum (589-596); et, Quod Homo in Libero sit per Aequilibrium inter Caelum et Infernum (597-603); et quoque ibi, quod nemo reformari queat quam in libero.

  
/ 74