from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Invitatio #0

Studere hoc loco

/ 59  
  

INVITATIO AD NOVAM ECCLESIAM.

ORDO ET DISPOSITIO

[I.] - QUOD NON VERE ECCLESIA SIT NISI UNUS DEUS SIT, ET ILLE JEHOVAH DEUS SUB FORMA HUMANA. ET SIC QUOD DEUS SIT HOMO, ET HOMO DEUS.

[II.] - QUOD DOCTRINALIA QUAE CONTINENTUR IN "VERA CHRISTIANA RELIGIONE" CONCORDANT CUM DOCTRINALIBUS ECCLESIAE ROMANO-CATHOLICAE, ET CUM DOCTRINALIBUS PROTESTANTIUM, QUI AGNOSCUNT UNIONEM PERSONALEM IN CHRISTO, ET ADEUNT CHRISTUM, ET DUAS SPECIES IN EUCHARISTIA SUMUNT.

[III.] - QUOD NUNC PRIMUM VERA ILLA ECCLESIAE, ET NON PRIUS, CAUSAE VARIAE; INTER QUAS QUOD NOVA ECCLESIA NON INSTAURETUR PRIUS QUAM IN CONSUMMATIONE PRIORIS.

[IV.] - PROVIDENTIA DIVINA DE ILLA: -

EX HAERESIBUS SPARSIS POST TEMPUS APOSTOLORUM.

CUR ROMANA ECCLESIA;

CUR SEPARATIO EX ILLA, CAUSAE;

[[1]SICUT A] MATRE NON DIGNA.

CUR SEPARATIO GRAECAE A ROMANA.

[V.] - DE MIRACULIS, QUOD ECCLESIAM DESTRUXERINT, VARIA (et a Domini verbis, Matth. 24.).

[VI.] - QUOD OMNIA EO TETENDERINT, UT HOMINES, QUI DICTI SANCTI, INVOCARENTUR.

[VII.] - QUOD HAEC ECCLESIA INSTAURATA ET CONSTABILITA NON SIT PER MIRACULA, SED PER REVELATIONEM SENSUS SPIRITUALIS [VERBI], ET PER INTRODUCTIONEM SPIRITUS ET SIMUL [2]CORPORIS MEI IN MUNDUM SPIRITUALEM, UT IBI SCIREM QUID CAELUM ET INFERNUM, ET IMMEDIATE IN LUCE A DOMINO HAURIREM VERITATES FIDEI, PER QUAS HOMO DUCITUR AD VITAM AETERNAM.

[VIII.] - DE ADVENTU DOMINI (ex Verbo et ex Symbolis).

[IX.] - INVITATIO AD NOVAM ECCLESIAM, UT DOMINO OBVIAM EANT (ex Apocalypsis 21, 22; et ex cap. 0; etc., etc.).

[X.] - QUOD POSTHAC NON DICENDI SINT EVANGELICI, REFORMATI, MINUS LUTHERANI ET CALVINISTAE, SED CHRISTIANI.

[XI.] - DE MIRACULIS PLURA.

/ 59  
  

Bibliorum

 

Apocalypsis 22

Study

   

1 Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.

2 In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.

3 Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.

4 Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum.

5 Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.

6 Et dixit mihi : Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito.

7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus.

8 Et ego Joannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat :

9 et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus : Deum adora.

10 Et dicit mihi : Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus : tempus enim prope est.

11 Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc.

12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.

13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.

14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.

15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.

16 Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.

17 Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.

18 Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus : si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.

19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto :

20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito : amen. Veni, Domine Jesu.

21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.